# Theatrum cometicum 40-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/40-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/40-3

Notum praeterea est ex Porphyrio, Cardano aliisque Astrologiae judiciariae deditis, Lunares Cometas in occasu bonorum esse praenuncios, tum & eos, qui caudam dirigant in occasum, temperatam & optimam anni constitutionem illo veluti gnomone, indicare. Ita Cometae in occidente apparentes, caudam verò in ortum projicientes: tùm in Oriente lucentes, caudam in occidentem dirigentes (id enim sitûs Cometici ratio possilat) laeta & bona significant, ex illorum ipsorum, qui ad Cometas cuncta imaaquae in orbe, longo etiam post Cometas tempore perpetuò eveniunt, refere solent, sententia. Ita etiam magna Cometalis, ut sic dicam, familiae pars, quae Orientem & Occidentem solem adspicit, ipsa adversariorum suorum confessium, de vindicatis sibi laetis omnibus jure meritoque gratulatur. Sed manum idem de tabula, tantò magis, quòd adjungam sententiae meae rationes Numex. quibus illa velut fundamento firmo & solido, inititur. Exspectabo cum siderio responsum Tuum ad haec omnia, ut coronidem huic rei tàm perple quàm taediosae imponas, in qua discutienda molestus Tibi amplius non e postquam studio indagandae & illustrandae veritatis satiffactum est. Vale Vi Doctissime, ad postulatum Anglorum (cui nunc addunt, ut habeant indiculum librorum Philosophicorum novitèr editorum) verbo responde ac me constanti benevolentiâ prosequere. Dabam molestis quibusdam occupationibus, quae responsi officium tam diu distulerunt, expeditis, d. & anno ut supraP. S. Adjungo hisce duorum virorum, eruditione & pietate praestantissima morum, eorumque Amicorum communium, Amsterodami nunc agentium, u dicia de significatione Cometarum inter me & Amicum Marchiacum agitan1. Quantum ex paucis, quae ad me, Vir Generose, misisti, percipio, non magna est inter Te & secundum Opponentem differentia. Nam cum illedi cit, signum gratiae non esse signum irae, & contra, tunc intelligit directeam per se fieri id non posse: Tu verò quando affirmas contrarium, sufficit Tibis ut signum gratiae sit per accidens etiam & indirectè signum irae, & vice versi Hac distinctione adhibita, existimo utrumque consistere posse. 2. Secundo Opponenti hoc abitror, satisfacere posse, cum ita mentem tum declaras, significationem Cometarum ancipitem in bonum & malum, M expressam, non esse accipiendum propriè. Sed impropriè, cumque faterisim Tuis ad illum litteris haec à Te non dici κατ ἀκριβειαν. Etiam citra Comem & ejusmodi signa alia omnia bonis sunt boni ominis & bonae significationis malis contrà Ex Norico Hamburgum die 9. April. 1667. Nobilissime Vir, Fautor Honoratissime. Idi theses tuas, quas ea quidem expositione, quam tradis, non par improbatum iri à quoquam, qui ex quavis occasione morum sanctium niam commendandam & inculcandam probat, Cometasque non temnendos cum impiis, nec timendos cum superstitiosis, nec despiciendos, nec suspiciendos: sed ut incitamenta pietatis contemplanda esse cogitabit: quare quod funem alicujus contentionis porrò trahamus, operae amplius pretium rectè nullum fuerit. Ego, quod ea in re agere aliquantum mecum volueris, gratiam Tibi habeo: ut benè omnia interpreteris quae scripsi amicè rogo. Vale

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
