Latin
401.1 to 401.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 401.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
qui regendi artes apud Danos cum juvenilibus annis magis magisque cum laude explicabat, Annam Catharinam Brandenburgitam, novem Electorum sanguine, formâ &moribus commendatissimam matrimonio sibi copulavit. Et Philippus quidem ex Margarita filiam, cui Annae Mariae nomen inditum erat Anno hujus seculi primo, XXII. Septemb. post quatriduum nato futuro ejus conjuge Ludovico XIII. (ita &hîc tantis exemplis conjugum natales concurrere videmus) Christianus verò currente dehinc biennio cognominem filium ex Anna Catharinâ suscepit. Et sanè ferx &ferax illa tempestas horum gaudiorum fuit. Anno eodem, quo Cometes conspectus, Carolus Emanuel (c) Lusitaniae Princeps Aemiliam Arausionensem, proximo ineunte sororem ejus Carolam Claudius Tremolius Tuartii dux, Ludovicus Hessus Magdalenam Brandenb. Sequenti Henricus Lotharingus (a) Catharinam Borboniam Henrici IV. sororem, Joannes Wilhelmus Clivensis Antoniam Lotharingam, uxorem accepit. Inter haec natalem annum cum Cometa communem, &ab istius quidem ortu, Joannes Brandenburgicus octo Electorum sanguis, Fridericus Hollatus Serenissimi Christiani Alberti pater Gloriosissimus, Joannes Saxo patri cognominis, Elifabeta Carolota Palatina quatuor Electorum, linea rectâ à Stephano progenitore Ruperti Palatini Imperatoris filio ductâ propago, Serenissimi Electoris Brandenburgici mater, &Hedvigis Maria Saxo-Laoburgica, habuerunt. Proximè hos Christianus Palatinus, Wilhelmus Saxo cum fratre gemello anonymo, Franciscus Albertus SaxoLaoburgicus, Georgius Aribertus Anhaltinus, Carolus Badensis, Anna Sophia Saxonica &Anna Sophia Brandenburgica secuti. Decursum seculum natales Friderici &Alberti Saxonum, Christiani Anhaltini, &Mariae Eleonorae Brandenburgicae Reginae Sueciae clauserunt. Praesens auspicati sunt (nam &haec exiguo discrimine à Cometa nostro absita ad eum referre, eorum praesertim qui etiam decadas annorum Cometae imputant, gratiâ licet) ut qui nuptias felices celebrarunt, ita qui vitalem auram haurire coeperunt. Illi sunt: Ferdinandus 2. Imperator cum Maria Anna Bavara, &Henricus IV. cum Maria (e) Medicea, ille Augustissimi Caesaris, hic Christianissimi Regis avus, quos Carolus Austriacus Sibyllâ Juliacensi ductâ secutus est.