Latin
403.1 to 403.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 403.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
TEniam dabis, pro summa Tua erga me humanitate &benevolentiâ vaVriis occupationibus, gravissimisque laboribus, quos ratione recentiorum Cometarum aggressus sum: cumprimis verò maximo meo moerori atque dolori, quem nuper ob praematurum &insperatum charissimi ac unici filioli mer obitum percepi, quòd tardiùs quàm meritò debebam ad Tuas plurimas mihi jucundissimas respondeam: easque ob caussas etiam brevibus me ad singula Tua quaesita expediam. Primò; Phaenomenum illud, quod Romani Observatores aliqui, tum Clarissimus Gravius ad borealem cinguli Andromedae viderunt; minimè Cometa, sed stella tantummodò est nebulosa; quae Tubo tamen conspecta, similem ferè speciem Cometae exhibet; nec nova aliqua modò prognata est, sed à plurimis jam annis ibidem extitit: quippe à Simone Mario anno 1614. jam observata est, ut pluribus in descriptione mea posterioris Cometae edendâ, dicturus sum. Egregiè itaque illusi sunt Viri illi eximii ab illa stella. Quod verò negent, excant, aspiciant Andromedam, eodem loco, ubi antea, illud ipsum invenient phoenomenum: nempe uno gradu paulò plus dissitum à boreali in Cingulo, carenam versus, Andromedae. Quaeris secundò: An alterum Prodromum posterioris Cometae sim Cometographiae praemissurus? constitui quidem ita, si Deo sic visum fuerit, cum quibusdam Iconismis. Sed praepedior cum papyrum ad imprimendum piratae nuper mihi abstulerint. Hinc exspectandum erit, donec aliam ex Batavia mihi comparavero; id quod autem vix intrà mensem unum aut alterum fieri poterit. Interea Observationes meas utriusque Cometae, quas Cometographiae reservaveram, calculo subjiciam, quò simul eas tàm nudas quàm Enodatas edere possim. Ad quod negotium Clarissimus Dominus Auzotius me impellit, epistolâ quâdam ad Doctissimum Dominum Petitum perscriptâ, ac Parisiis recens edita: qui partim meas Observationes in dubium vocare, suspectasque reddere satagit. Sed annuente divino Numine demonstraturus sum, me Instrumentis meis omnia rectè ac accuratissimè observasse, atque ita eruditis rem postmodum dijudicandam committam, quis nostrum, ab ipso initio ad 12. Febr. rectiùs Cometam observaverit, &quisnam circà motum diurnum aberraverit.