Latin
403.5 to 403.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 403.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
delatore causam rebellioni praebuerat rebellio, ex privatis simultatibus ambitione intermixtis coepta; contemptu &parsimonia ex Anglia fota; praetextu Romanae Religionis restaurandae, spe effrenatae licentiae &impunitatis, per universam Hiberniam diffusa; levi nonnullorum credulitate, &aliorum, qui authoritate valebant, occulto favore, uno &altero eventa prospero, Hispanico stipendio, Hispano milite &Papalibus indulgentiis, confirmata, pravis Anglorum aemulationibus, bipartito imperio, veteranorum avaritia, subdolis Tir-Oenii artibus, simulatis induciis atque submissionibus, Protectionibus maleficorum pecunia emptis, impeditissima locorum difficultate, desperato hominum genere, magis pernicitate quàm armis tuto, protracto: octavo, postquam eruperat, anno, Reginae auspiciis, ductu Proregio Baronis Montioji (quem postea Rex Jacobus Comitis Divoniae titulo honoravit) felicissimè confecta est. Atque hoc prudentiae, Clementiae &felicitatis laetitiaeque argumentum gestorum Elifabetae supremum fuit. Aetas enim Septuagenaria, quae nulli ante eam Regum Angliae obtigit, &naturali gravitate &vi quadam in climactericis annis conspicuâ, valetudinem ejus aggressa, accedentibus anxiis (a) Piasecius ad 1602. †Calvisius &Pinsecius ad 1604. Lib. d. sect. 2. de novis stellis c. 1. Num. 13 &14. (e) Grotius ibid. pag. 625. (d) Grotius hist. 11. pag. 604. (c) Piasecius ad 1603. (b) Fiasecius ad 1601. (f) Ad 1603. initio, regnorum curis, ita aegritudine mentis illam sociam corporis vel antecedente vel subsequente, eam mense Martio, senibus perquam periculoso, confecit.