Latin
404.5 to 404.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 404.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Augusti datae mihimduntur, testes pristini amoris atque singularis affectûs Tui; quem quomodo de mereri queam, sanè nescio. Interea gratias habeo quas possum maximas i Tibi &Clarissimo Domino Kirstenio, inprimis quod Cometam suum, acutissimi ingenui sui foetum, nomini meo inscribere, meque multis elogiis praeter omn meritum exornare haud fuerit dedignatus, ut suo tempore fusius declarabi animo aliquantò à tristitia liberiore. Interea officia mea ipsi deferas, meoqu nomine prolixissimas ipsi agas gratias etiam atque etiam rogo. Clarissimi Eram Bartholini Cometam vidi, miror sanè in illa quaestione illum adhuc haesitat, non dubito tamen quamprimùm observationes meas viderit, quin unicum in tùm Cometam in Corvo &Lepore habiturus sit. Vale Vir Generosissim, &condona tristissimo animo adeo confusè ad omnia tua respondenti. aci Post scriptum. Dum obsignare volebam hasce, Tuas die 28. Aug. accipio, ad quas parbrevissimè respondeo. Observationes meas recentiorum Cometarum cum dist tatione &descriptione, praesertim posterioris Cometae, quamprimum potenim lucem editurus sum, opusculum enim maximi est laboris. *Stellam, quam sitis, Venus est, quae quavis serena die nunc in maxima elongatione à Soleae paret. De deviatione Cometarum satis fuse jam dictum est in Prodromo nost pag. 28. 29 &30, &adhuc plenius dicturus in ipsa Cometographia. Ad reli Clarissimi Busmanni hac vice respondere nequeo, sed omnia illa in Com graphiam rejicio. Novissimum verò Cometam praenuncium fuisse novarum barum in Polonia, valde dubito. Quibus iterum iterumque valeas, omniae amicos nobis bene cupientes salutes peto. Hamburgo Dantiscum die 11. Septembris Gregoriani 1665.