Latin
404.5 to 404.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 404.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quò loci cum sequenti Novembrorum citer quintam vespertinam etiamnum deprehenderetur, stationarium eum factum, un retrogradum futurum, &cursum suum per Eclipticam, versus dextram Serpentanam deque per medium Cygnum ad Cassiopeae sidus directurum esse existimatum est, ali praeterito 1572 anno Cometam etiam visum esse, qui huic quidem magnitudine &solum non admodum dissimilis fuerit, multi sunt, qui etiamnum meminerunt. Arthustus sen l. 1. Mercurii German. ubi etiam prolixè commemorat, quia de significatione hujus ma sit statuendum. Scripserunt etiam de hoc Cometa M. Albinus Mollerus &Pauli Malius Mathematici insignes. Observavit etiam Cometae hujus cursum, sublimitatum, magnitudinem &effectum Joannes Crabbe Ducalis Brunsuicensis Geometra industri in tandum &hoc, hunc Cometam anno praecedenti praedictum fuisse à D. Davide Persim Eckstormius. Anno Christi MDCIV. Cometa 5. Non. Octob. conspectus. Fabricius. Iasecius industrius &cordatus Chronicorum conditor, Demetrii à Polonis ad Inperium Moschicum promoti historiam luctuosam, quae in annum 1666. incidit, descripturus, hujus Cometae in fine gestorum anni 1604. meminit. Ita vero ille (*)Haud dubiè maxima rerum conversio in Imperio Moschorum inde promanavit, &si verum (*)Piasec. Chronic. ad 1604. pag. 264. illus, illud, Cometas magnas calamitates praenunciare, non alteri nisi Poloniae &Moschoviae proximè subsequentia belli civilis mala praedixit Cometes ille, qui anno antecedenti tertia die Octobris primùm in decimo septimo Sagittarii gradu conspectus, usque ad sinem anni istius luxit, magnitudine &splendore Hespero seu Veneris stellae non dissimilis, cum &caudam nullam haberet, Cometis alioquin usitatam. His duobus Eckstormio &Piasecio Cometae nostri descriptionem debeo. Alioqui Keckermannus &Alstedius eum annotant. Sed omnibus ut alias, ita &hîc palmam Eruditissimus Ricciolius (a) praeripuit. Is hanc stellam novam fuisse, &numero quidem decimam tertiam putat, visam in pede seu calcaneo dextro Serpentarii, majorem Jove, &Veneri propemodum aequalem.