# Theatrum cometicum 405-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 405. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/405-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/405-2

Infra pluribus de hac stella agit. Ex his pauca, quae rei essentiam continent, huc adferemus. Phoenomenon istud, quidam 27. Septembris die, alii 8. Octob. sub magnam conjunctionem Saturni, Jovis & Martis observarunt, ut Eckstormius ait. Apud quem puto pro 3. Octobris 5. vel 8. substituendum esse. Tunc enim conjunctio illa evenit, de cujus tamen apparitione Everhardus Belga, Cyprianus Leovitius, Maginus & Keplerus, longèque plures de apparitione istius phoenomeni apud Ricciolium depugnant. Fuit verò & hoc phoenomenon extraordinarium. Nam si vel à 10. Octob. 1664. cum Keplero initium apparitionis ejus (quum tamen non sinè legitimis rationibus die 27. Septembris haec arcessatur) faciamus, certò duravit ad 8. Octobris 1605. Keplero oculato teste, qui etiam addit incertum esse, quo die inter 8. Octobris 1605 & Martium 1606. disparuerit. Ut ita Santutius 13. mensium durationem, Ricciolius minimùm annuam ei tribuat. Quod verò Eckstormius de Herlicio adfert eum praedixisse hunc Cometen; id verum esse Keplerus, qui de hac stella in pede Serpentarii Comment. edidit, testatur. Multos enim Astrologos ex Arabum doctrina refert praedixisse hoc anno Cometam ob conjunctionem magnam Planetarum superiorum. Facta enim erat Saturni & Jovis in 8. gradu Sagittarii conjunctio 1603. 17. Decembris, Tychoni 19. Magino 24. Leovitio 29. dicti mensis die: Saturni verò & Martis 26. Septembris 1604. in 10. gradu Sagittarii: denique Jovis & Martis die 9. Octobris in 19'. 14. Sagittarii, quae magnam conjunctionem complevit. Ex quibus conjunctionum 7. periodis Cometam sive phoenomenon istud natum multi volunt. Sed Ricciolius rationibus & auctoritate fultus, incertum, imô vanum id esse demonstrat. Inter alia carmina erudita Joannis Weidneri ex Keplero in hanc rem adfert: At si quis Jovis ac Martis congreßa duorum Astra Planetarum imberbem genuisse Cometam, Praedictumque sibi magno contendat hiatu Astrologaster iners: centum opponemus eidem Erronum coitus, nullum genuisse Cometam Vera loqui casu, mendacia mille locutum. Caeterùm nec Keplerum nec alios hoc phoemenon supra Lunam, nedum inter fixas

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
