# Theatrum cometicum 405-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 405. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/405-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/405-3

fuisse, nec etiam Claramontium infrà Lunam fuisse certò demonstrasse, & ex probabili aliqua hypothesi Kepleri demonstratum esse, supra Lunam, ex aliqua verò Claramontii infra Lunam fuisse: tandem tamen probabilius supra quàm infra Lunam fuisse concludit (b). Plura qui volet videat c. 16. 17 & 18. scitu jucunda & utilia. Vicissitudinem rerum hîc quoque videmus illustribus exemplis exhibitam. Foederati (c) Slusam, Ardenburgum aliaque Castella, at Hispani Ostendâ tandem potiuntur. Haec tamen Cometae nostri apparitionem praecesserunt, ne quis haec eum portendisse dicat. His bellorum curis laetae, nec improsperae pacis successerunt. Has non tantùm Albertus (a), sed & ipse Caesar in se suscepit, eventu tamen irrito. At inter Hispanum (c) & Anglum diuturnos & acres hostes, pax coaluit. Sed & inter Gallum & Bullionium (f) (utrique Henrico nomen erat) enato ex Bironianae conjurationis suspicione Bullionium petente dissidio, quòd Regia arma in hunc provocarat. (c) Bucholzerus ad annum 1604. Grotius (s) Idem hist. 13. pag. 647. Piasecius 4) Grotius hist. 13. passim & 14. initio. hist. 13. pag. 640 & seqq. (f) Idem Grot. hist. 15. pag. 680. ad 1605. fine. Sed (Ffr) Sed simul haec sumta & posita fuêre, magno Galliae, magno etiam utriusque Belgicae gaudio.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
