# Theatrum cometicum 407

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 407. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/407

g occasum pro ortu; altus pro alto; bulae post o pro *, hyperbolica pro Pyperbolica; statuunt pro statuant. Haec inquam per me Tibi integrum erit in Tuo compendio re ipsa corrigere. Quaecunque de novis Cometis narrant, nullo sanè nituntur fundamento, cum praeter binos etiam à Te conspectos, nulli amplius hoc anno apparuerint. Cometa ille, qui per octo menses fulsit, non Anno 375. sed 975. extitit, quod etiam corrigendum erit. Plura vide apud Lycosthenem & Rockenbachium. Amicos omnes, inprimis Clarissimum Dominum Kirstenium & Clarissimum Dominum Mullerum, quàm officiosissimè saluta, quibus quamprimùm tantùm à laboribus susceptis longè gravissimis paullulùm respiravero, responsurus sum. Vale & fave. Hamburgo Dantiscum die 6. Octobris Gregoriani 1665. DEm gratam mihi literis Tuis postremis die 30. Septembris datis, hodie Rverò huc perlatis fecisti, quòd mentem Tuam de erroribus, qui in Prodromum Cometicum irrepserunt, declarasti, Te nimirum velle eos in opusculo Tuo brevi edendo summatim recensere. Ego certè nunquam rem tàm delicatam tetigissem, ni ipsa Tua humanitas modesta, bonique publici studiosa, eam mihi in manus porrexisset, & ita quidem ut Amicorum judicia exquirerem Cum vero etiam Prodromum Tuum Te consentiente in compendium redegerim, tanto libentius de his Te consului. * Itaque qui didici nil contra aequitatem & amici voluntatem facere, non plus in eo quàm permittis faciam. Librum verò illum Tuum cum desiderio unà cum omnibus Amicis benèque Tibi cupientibus exspecto. Rudbeckianam de Cometis commentationem cum XI. figuris, quarum duae desunt, per Nobilissimum & Humanissimum Heinsium nuper accepi. Ibi quoque, ut & ubique meritam laudem feres. Clarissimo Büthnero plurimam salutem adscribo, utcunque per Te meo in illum officio perfungens. Quamprimùm me, Deo juvante, aliis laboribus expedivero, ad binas ejus humanissimas literas ritè respondebo. Nec Rockenbachium pro me, nec Eckstormium pro Te, utrumque sollicitè quaesitum, invenire hic possum. Vale & constanter fave. Hamburgo Dantiscum die 7. Novembris S. V. 1665. CUm uterque nostrum assiduis laboribus distringamur, aequam veniam mu tuo dabimus silentio. Ego me in Tuis rationibus, ut puto, omni aere aalieno liberavi, vicem responsi abs Te exspectans, tùm & nuncium de Prodromo Cometico secundo, sive altero illo opere, quod ad vindicandam Tuam sententiam Clarissimo Auzutio opponere paras. Hujus amicitiam Clarissimus Bullialdus mihi conciliavit, ita ut mihi illas suas Ephemerides Cometicas miserit. Ego hostimenti loco nisi ei Tuum Prodromum, quem habuit acceptissimum. Confidenter in suis ad me literis de sententia sua loquitur, Tuumque Fff 2 opus NIII. Corrigenda i Prodrome Hevellano ex ejus mente. Cometae tantùm dus hovisi. Comata octimastris Anno Christi 975. non 375. apparuit. Hevelli humamus aer & rnadestra Auctorem ad illia dui hin ex Prodram cum Aniis propemenda invavit Aquitate DATA & Fueru amistinam, Rud beckie cummentaΓiu de Cometis & figura, Aegnitate sove amicitiam, Firmam lonam tuere. gi in illaesam servit. Veritati cent. Contra versta, Auicorum compone Amrei usibus consule, varis obsequere Cometa an Austum ap paruit. Hovelius in

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
