Latin
408.4 to 408.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 408.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Occidisse sinem casu, utpote ab horizonte versus Aequatorem progressum, durasse 20. diebus, circum enim vel 14. Octobris exstinctum esse. Effecta ei ex colore varia adscribit. Ratione nempe Mercurii magnam inconstantiam &tempestatem aëris: ratione Jovis blandum quid atque adeò effectum bonum: ratione Saturni contagiosum &malignum porem disse ait. Tum verò reipsa aëris, pacis, belli constitutionem inconstantem fuissen notat. Vere. Talis enim semper est, nec ullus annus, imò ferè dies, vicissitudium exemtus. Sed ut demus Cometam ex vicinia turbando aëri aptam materiam extem re, nihil haec ad belli pacisque studia, quae aliunde ortum trahunt. Ricciolis metae hujus historiam ex tabulis Kepleri &Logomontani praestantissimorum Mathematicorum accuratè contexuit. Cum illo durationem ejus à dic 26. Septembris adam Octobris dierum unius &triginta spatio circumscribit: latitudinem verò apparentem semper borealem designat. Cum hoc Cometam ante 25. diem Septemb. non apparuisse, imo hunc probabili ratione natalem, 26. verò Octobris extremum fuisse, ita hoc tempus 97. 18. motu diurno in circulo proprio confecisse, aemulum Jovis apperenti magnitudine, Saturni livore luminis, Lunâ superiorem parallaxim trium minutorum fuisse, caudam valdè longam, densam, capiti conproportionaliter cum me gnitudine, die inter 9. &10. Octob. Aequatorem transiisse, &semper deinceps Australiorem factum esse asserit. Infra tamen, cap. scilicet 21. nec Keplerum, nec Longomontanum, nec Santutium demonstrasse hunc Cometam fuisse supra Lunam, &quamvis id probabile sit, probabilius tamen infra Lunam fuisse concludit. Nullos effectus huic Cometae adscriptos invenio. Hos ego dabo, quantum potero, ad metam properans. Ineunte hoc anno Cometae ortum praecessit gravissima inundatio, quae Angliam damnis nullo auro redimendis (a) affecit. Polonia verò motu illo civili primo verè concussa utraque parte arma corripiente, usquequo praelium ad Gusoviam 6. Julii commissum, quo error vel proditio, (b) Regi victoriam dedit, rem diremit, &ad concordiam paulò post, (c) rem inter haec contra Carolum Carolo Chodkievitzio feliciter in Livonia gerente, perduxit.