Latin
408.5 to 408.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 408.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
typis Tractam, istum commissurum. Quo in statu tuum versetur opus libenter itidem com scerem. Videmus quantum temporis requiratur ad quaedam typis evulga ne dicam conscribenda, praesertim si innumeris numeris omnia prius elicium &conquirenda sunt. Haec dum scribo literae tuae die 17. Novembris scrip mihi traduntur, ad quas nunc simul respondebo. Gaudeo quòd amicitiam &traxeris cum Clarissimo Domino Auzotio, quem profectò ob vividum sua ingenium, atque raram rerum Astronomicarum atque Opticarum experientiam inter maximos quosque hujus seculi Viros repono. Atque idcirco non est qua verearis, etiamsi aliqua magni momenti quaestio inter nos versetur, ratium prioris Cometae, amicitiam exinde posse obnubilari, sed potius tibi persuade velim, affectum reciprocum eâ ratione posse magis magisque confirmaris quod sentiam candidè &apertè, pari modo, ut ipse Auzotius fecit, hum niter tamen &decenter, veritatis unicè gratiâ, in medium proferam. Opus enim pretium est, ut &ego audiar, resque ab utraque parte discutiatur, &minetur. Atque tùm facilè controversia illa componetur. Non vereor ipsi li mino Auzotio, aliisque Viris Eruditis rem totam dijudicandam committer *Cumprimis manifestum fiet, an hallucinatus fuerim in motu diurno circa tum Januarii &initium Februarii? ut pag. 8. suarum literarum meminit, si circa magnitudinem faciemque, an aliquid alieni exhibuerim? Quorsum tem die 12. &14. Februarii, quo nudis oculis atque debitis organis, Sextan bus scilicet &Quadrantibus observari à nobis desit, utrum ad primam anve ad secundam Arietis stellam viam perrexerit, tam ex Dn. Auzotii quàm m observationibus, inter se exquisitè postmodum collatis, unicuique satis evidem suo tempore patebit. Si Prodromus meus Cometicus denuò Amsterodami pis dierit, rogo ut primâ occasione mihi unicum exemplar compares, atque tran mittas, quò videam quid commentaria illa sibi velint, &quisnam illius rei auctor sit. Miror sanè, quòd me inscio id tentaverint. Clarissimi Rudbeckii Commentarium pariter nondum vidi. Vellem tamen eum quantocius legere. Non vus autem iste Cometa, quem dictus Auctor in Andromedam refert, nonnisi est stella illa nebulosa in ejus cingulo: quae tamen inter Cometas nullo jure refertur. Heinsianas literas, quas promittis, necdum accepi: quid causae sit, ignoro. Vale, diuque &felicitèr viveHamburgo Dantiscum die 28. Novemb. Juliani 1665.