# Theatrum cometicum 41-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/41-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratishonâ Mamburgum die 3. Ian. 1665. TTa est, absolvimus cum elapso anno integram epistolarum Centuriam; Iquo sicut sibi G. Vestra multum postremis suis literis die Decemb. 27. elapsi anni, in ordine centesimis, brevibus quidem, mihi gratis tamen, gratulatur, ita & ego vicissim mihi gratulor. An eundem numerum assecuturi simus hoc, quem modo auspicamur, anno, in manu est Altissimi, in qua omnia, à qua omnia, & ad quam omnia. Is vota nostra exaudiat, si id nobis conducere ar bitretur. Sin, concedat nobis ea, quae animae corporique salutaria, contentis plenissimè, si voluntas Sua fiat, sola sancta, justa, recta & fallere nescia Mitto excerptum literarum R. P. Curtii ad me cum figura Cometae & judicio * Magni illius Viri, licet valdè conciso & abrupto. Nos quoque Cometam illum nunc aliquoties heic vidimus, cum & sine cauda, pro diverso caeli positu & aëris constitutione. Hesternâ autem versperâ post 7. clarissime & cum admiratione eum conspeximus. Vellem judicium alicujus artis periti audire, non solum de Cometa, sed & de omnibus in genere. Sed hic nullos tales novi. Fortè aliundè prodibunt. Benè valeat G. Vestra cum suis, & salveat quamplurimùm. Generositatis Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 14. Jan. 1665. s Ultum Illustrissimae D. Vestrae debeo de communicatione horum singula Urium, quae de Cometa à P. Curtio ipsa acceperat. Cometa quod aliquando sine cauda à Vobis aliisque videatur, vicinitati Lunae, majori lumine minus illud absorbentis, tribuendum est. Cum tempore, Deo volente, habebimus varia Doctorum Virorum de hoc judicia. En jam Illustrissimae D. Vestrae Bullialdianum aliaque, quae spero grata futura, cum veniant à manu ejus, qui est sincerè Illustrissimae D. Vestrae Omni studio & officio addictissimus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
