Latin
41.1 to 41.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 41.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
FUNDAMENTA Sententiae contra determinatam Astrorum efficientiam pro indifferenti ac aequa bonis malisque Cometarum significatione morali disputantis. ientia, Strologicas quidem praedictiones determinatas assidua refutat exper Ajuvat tamen ex occasione Cometarum, quibus illi plurimum tribusint, plures rationes in hanc rem adferre II. Omnes divinationes in genere, &praedictiones ex astris in specie, damnantur ab solutè in Script. S. Levit. XIX. 27. Deut. XVIII. 10, 11. Esa. XIX. 12. XLIV. 25. XLVII. 9, 12, 13. Itaque sine periculo saltim talia curiosa tractari non possunt. III. Si haec damnantur in Chaldaeis &Aegyptiis, tantominus ferenda sunt in Christianis, quos ad omnem sanctitatis perfectionem adspirare decet, nisi admodum sobriè illa tractentur, ignis instar. IV. Providentiae divinae, omnia liberè regenti, sidera quoque &humana cuncta pro arbitrio justè temperanti, per fatum Astrologicum detrahitur. V. Per siderum efficientiam fatalem, vel tollitur vel laeditur libertas hominis, VI. Ex multorum sententia sidera lucent tantum, non agunt, saltim non eô modô, quo communiter agere putantur in terrena, utpote immane quantum remota. Sol solus agit, tùm demùm Luna, sed haec mutuatitio lumine: quanquam nec aliud omnibus stellis quidam tribuant, &hôc solô Planetas (quos solos Astrologi crepare solent, nisi quòd &situs eorum ad fixas rationem etiam aliquam habeant) gaudere certum videatur. Vid. Kepler. l. 6. epit. Astron. Coper. Weigel. Comm. de Cometis 1664 &1665. c. VI. VII. &seqq. &Clarissimus Bullialdus l. 1. Astronom. Philol. c. x. XI. &seqq. Ubi quidem Vir Doctissimus probare nititur Planetas proprium quoque &ingenitum lumen, praeter illud adventitium habere, imbecillius tamen esse, ad oculos non facilè pervenire &efficaciter pupillam non ferire fatetur. Et, ut nil dicam de sententia Kepleri, Magni profectò Mathematici, imò inter maximos meritò ponendi, &aliorum qui Planetas ullum lumen congenitum obtinere negant, &illos diversos planetarum à Sole, secundum certos proportionum gradus illuminatorum, colores diversae constitutioni illorum corporum, tùm &diverso situi tribuunt, ac res luce propria carentes si à Sole illuminentur diversos colores exhibentes in exemplum adferunt, ex ipsa Viri Doctissimi confessione, Planetas dominatum in terras, multo minus in mentem hominis, non exercere, &Astrologicas praedictiones à Planetarum efficientia deductas corruere satis patet.