# Theatrum cometicum 41.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 41.1 to 41.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/41.1

Ὀυγὰρ δώρα τὴν ἀκοίμηταν φρουρον δύναμιν τῶν ἀξίων φρουρεῖαται καὶ τηρεῖσθαι τῇ συτηρία τῶν ἀνθρώπων, ὧν πτας πάντων ἄμῇ καὶ ὑπθεχὴ πέσῃ μείζων ὧν ὁ Ἰησοῦι. Βασιλεὺς οὐχ᾽ ὡς Ἡρώδης ὤντ, ὑσόμενος ἀλλ᾽, ὡς ἱπριπι τῶν θρὸν διδέναι βασιλείαν, ἐπ᾽ ἐυτργισίῳ τῶν βασιλευομένων, τῷ οὐ μέστον καὶ ἀδιάφορον ⟨ἵνʼ οὕτως ὀνομάσω) ἐυτργισίαν ἐνεργετήσοντα τοὺς ὑποτεσαγμένους, ἀλλὰ νόμοις ἀλητος φιοῦ παιδιύσονται καὶ ὑπάξονται ἀυτοῦς. Id est, At Herodes necavit omnes insantulos, quotquot erant in Bethlehem oppido ejusque sinibus, quasi perditurus simul recens natum Regem Judaeorum, non enim videbat potentiam nunquam dormitantem, custodem hominum dignorum salute atque tali custodia. Quorum omnium honoratissimus erat JESUS, futurus Rex, non qualem Herodes putabat, sed qualem decebat esse, qui divinitùs regnum acciperet ad beneficentiam exhibendam subditis, eamque non mediocrem, (& sic loquar) indifferentem, quantum ad subjectos, sed quae legibus verè divinis erudiret eos & subderet. LIII. Anno à Christo Nato 12. Cometa per noctes 32 in signo Arietis apparuit. Hunc bella diuturna & terribilia sunt secuta. Romani totam Germaniam peragrantes, Illyriam & vicina loca suae ditioni subjecerunt. Quintilius Varus à Germanis duce Arminio caesus est. Rockenbachius. Icciolus Cometae hujus c. 5. p. 34. mentionem facit ante mortem Agrippae. Sed Rintelligere cum annos ante Christum natum suprà vidimus. Novit verò Vir Doctissimus Principes & ante Cometas mori, & post Cometas nasci, idque hic etiam docet. Iste Cometa ab Alstedio in annum à Christo nato 13. refertur, estque illi numero primus, cui Varianam illam cladem pariter subjicit. Scio tunc Tiberium in Germaniam trajecto Rheno, bellum transtulisse. At verò Cometam, ipso Funccio, quem Rockenbachius sequi solet, ad annum Christi 10. referente, praecessit bellum Illyricum post bella Punica omnium gravissimum. Tiberius totum Illyricum, quod intra Italiam regnumque Noricum & Thraciam ac Macedoniam, interque Danubium fluvium & sinum maris Adriatici patet, trienno perdomuit. Cometam verò excepit Illyrici subactio A. C. 13. & A. 15. triumphus de Illyrico à Tiberio actus. Bucholzerus Varianam cladem in annum à Christo nato 10. Ita & Calvisius & Helvicus. Sed istis annus epochae vulg. 10. est epochae verae 1232.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
