# Theatrum cometicum 411.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 411.1 to 411.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/411.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/411.1

Ego nihilominus gratias Tibi de haec promta benevolentia ago. Vale quàm diutis simè & quàm felicissimè. Dantisco Hamburgum die 13. Febr. 1666. Uantò rariùs amicos nunc litteris compello, tantò diligentiùs ea, quae prae manibus habeo, curo; sed utut omne tempus, quod reliquum tantùm ab aliis occupationibus tàm publicis quàm privatis fuit, illis negotiis ac studiis hactenus tribuerim, neutiquam tamen citius descriptionem meam posterioris Cometae, cum Mantissa Prodromi ad umbilicum omnino perducere potui quippe non solum opusculum hocce sub manibus, praeter opinionem excrevit, sed etiam maximi fuit laboris, tantum prolixissimum expedire calculum, ut suo tempore videbis. Jam verò gratiâ divinâ eousque sum progressus, ut post paueos dies, dummodò gratissimas quasdam occupationes, quae sese novissime, ob recens natam mihi filiolam, obtulerunt, expedivero, praelo illud sum commissurus: nihilominus tamen menses aliquot excurrent, priusquam typis, uti opti mè nosti, penitùs exscribi, atque Icones manu meâ aeri incidi possint. Interea iterum iterumque literatos omnes rogo vehementer, ut judicium de illis controversiis inter Dn. Auzoutium & me exortis, eousque suspendant, quò eò accuratius postmodum rem istam decernere possint. Pro Commentario Rudbeckiano magnas tibi habeo gratias; oculo fugitivo tantùm adhuc illum perlustravi: video tamen ingeniosè ac accuratè conscripta esse omnia, multasque praegnantes quaestiones movisse: de quibus autem, ut mihi videor, penè omnibus in Cometographia aliisque scriptis meis, si non omninò ex composito, implicitè tamen passim nobis jam sermo fuit. De Parallaxibus verò investigandis beneficio altitudinum Meridianarum in diversis terrae regionibus, planè aliter sentio, eas nimirum multò certius, aliis diversis rationibus, etiam ab uno observatore explorari posse, de quibus autem hâc vice plura dicere nequeo Nullum Cometam post illum mense Aprili in caelo apparuisse, pro certo habeas velim, quicquid etiam sentiant alii. † Puto tamen nonnullos phoenome non illud ad cingulum Andromedae, quod hactenus & adhucdum, ex Oriente singulis diebus Septentrionem versus motu scilicet diurno proficiscitur, arripuisse.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
