# Theatrum cometicum 413.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 413.5 to 413.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/413.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/413.5

Quos Anno Christi 1619. die 20. Martii ipse Imperator Matthias secutus est. Eodem anno mense Majo sepulta est Anna uxor facobi Magni Regis Angliae. Obiit etiam hoc ano uxor Philippi III. Regis Hispaniae. Anno eodem die 24. Decemb. ex hac vita decessit Joannes Sigismundus Elector Brandenburgicus. Eckstormius. Ccedamus ad deducendam curatius quatuor Cometarum historiam. Utemur Aprimum duce Ricciolio, qui ex multis aliis historiam horum Cometarum contexuit. Is igitur primum Cometen 25. Augusti in Hungaria apparuisse, & 25. Septemb. disparuisse, ex mente Kepleri scribit. Existimasse verò, eum, quia Cometa tam citò caudam perdiderit, ruisse versus Solem in linea obliquè à terra aversa, & supposito motu terrae annuo, Cometam hunc motu suo diurno in principio trajectionis aequasse motum terrae diurnum in longitudine. Secundum Cometam ex confusae narrationis tenebris in lucem producit. Putat enim cum vel cum trabe, vel cum dracone volante, vel cum tertio Cometa confundi. Visum itaque eum die 10. Novemb. Novesii in Silesia igneum, pennae struthionis similem ac incurvatum, quam speciem veteres Ceratiam dixerunt, eodem die visum Romae instar trabis arcuatae: die verò 17. Novembris Spirae, aliàs alibi: ubi tamen Kepleri sententiae incertum notat & scrupulum hîc, ad tertium Cometam abeundo, relinquit. Hunc verò à priori distinctum circà medium Novembr. apparuisse, ignoratum Keplero, Longomontano & (Ggg) plerisque Scriptoribus Europaeis: & tertium à Secundo in Perside, tertium quoque à quarto in India visum distinguit. Et secundum quidem Observationes in Perside à Garcia Silva Figueroes Legato Hispanico factas, Cometarum alter die 10. Novemb.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
