# Theatrum cometicum 414.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 414.5 to 414.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/414.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/414.5-2

O ejusdem styli Ursino teste Coloniae Agrippinae (fortè ad Spream) viso, & pro Co habito. Sed enim nemo, quod sciam, est, qui duos simul Cometas secundum tertium, tùm tertium & quartum, licet iisdem diebus apparuisse scribantur, sicut su dum & tertium (nobis hactenus quartum) in Perside, tùm quartum & quintum India simul visos accepimus, visos sibi esse affirmarit. Itaque ille tertius Comm è tabella delendus, ut quatuor tantum Cometas illâ tempestate intra quatuorum amplius menses visos esse relinquatur. Caeterùm de hoc quarto & omnium famisissi mo Cometa notandum, eum ad ultimos dies Novembris infra Lunam, non ni tamen, fuisse, inde verò supra Lunam scandisse, sicut Ricciolius Cysati. Keplen Longomontani aliorumque argumentis expensis judicat. Ortum eum fuisse di grad. 4. infra lancem borealem, & exstinctum inter caput Ursae Majoris ac polum mu di boreum, motumque retrogradum fuisse obliquè in praecedentia, & quotidie remisiorem, sicut etiam capitis magnitudo quotidie minor apparuerit oculo nudo, secu autem Telescopio; Latitudinem autem seu declinationem ab ecliptica auxisse usque Ita ad diem 8. Januarii, inde autem diminuisse flexo cursu nonnihil versus Meridiem.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
