Latin
415.1 to 415.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 415.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ut coeperit in Scorpii gradu 28. cum latit. Austr. gr. 3 1/2, &desierit in Cancri grad. 211. cum latit. bor. grad. 561. Diligenter dehinc Ricciolius observationes Praestantissimorum Mathematicorum accuratissimas exponit: quibus ut immorari nolo, ita tamen paucissima non negligenda adponam. Refert caput Cometae quotidie diminutum, &caudam 21 gr. at die 18. Decembris 28. gr. longam Scipioni Claromontio visam. Valentiae Hispanorum Antonio Luciano sine capite ob viciniam Solis visum die 24. Novembris, sed die 29. caput emersisse è radiis Solis, &caudam gr. 25 porrexisse (quam tunc incurvatam Meridiem versus Gassendus: die 10. Novembris Vendelinus, 10. Decembris Romani viderunt) occasum versus aversam potius à Venere quàm à Sole, licet postea exactè aversa fuerit à Sole. Exordium motûs fuisse à lance boreali &inde per Booten &caudam Ursae Majoris. A die. 17 Decembris non occidisse amplius Batavis, sed versatum fuisse inter stellas semper ibi apparentes. Extinctum denique circà medium Januarii ultrà Ursam majorem ex Villebrordo Snellio, celeberrimo apud Batavos Mathematico ait. Longomontano Hafniae non ante 1. Decembris St. N. obstantibus procellis visum. Caput Cometae aliquanto majus Spicâ Virginis &colore medio inter Martem &Spicam. Caudam visam ei directè a Sole aversam &longam staturae hominis procerioris. At die 3. Decembris caudam 20. quasi grad. fuisse. Die 4. eandem valdè prolixam &vibrationem insignem: caput adhuc majoris disci quàm Spica sit &satis rotundum. Die verò 10. Decembris manè Cometam ortum ferè cum Luna caudae radios praeter morem vibrasse usque ad gr. 104. nempe usque ad manum sinistram Aurigae &aversos à Sole, elevato autem Cometâ caudam contractiorem factam. Die 15. Decembris caput Cometae subobscurum fuisse &diminutum ac rubicundum nudo oculo, at perspicillo lividum &caudae radios raros. Die 24. Lunâ ex adverso splendente Cometam valdè attenuatum &caudae vix vestigium apparuisse, ut &die 26 &28. quo defierit observari Hafniae. Distantiam porro Cometae à terris ex parallaxibus Longomontanum deduxisse semidiametrorum terrestrium saltem 240. &quia caput Cometae majus quàm Spicam ac 3 minutorum aestimarit, diametrum ejus ad diametrum terrae fecisse, ut 377. ad 3600. seu ut 1 ad 91, &corpus Cometae ad terram ut 1 ad 870. &ad Lunam ut 1 ad 20. Keplerum iniisse Observationes Lincii à 29. Novembris aestimatione oculari ad fixas, cum idoneis instrumentis caruerit. Die tandem 7. Januarii finem observandi fecisse. Dieq. Decembris adeò longam fuisse caudam, ut illa major fuerit distantiâ Cometae à terra. Ambrosio Rhodio Mathematico Wittebergensi à 27. Novembris visum Cometam. Die 14.