Latin
417.1 to 417.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 417.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
manifestius apparuisse in stellulas multas dissolutum, quarum tres distinctius visae fuerint, carumque maxima similis stellis 5. magnit. Nuclei hujus seu congeriei stellarum diametrum fuisse 5 aut 6 ¬abiliter majorem quàm die 1. Decembris. Sed die 24. stellulas nuclei magis dissipatas &multò tenuiori lumine apparuisse, &ex tribus illis insignibus, unicam tantùm visam, caeteras similis omnes magnitudinis, sed ob crebram scintillationem *&inconstantiam non potuisse numerari; nuclei verò diametrum 6. latit. limbi circumfusi 5. &totam diametrum capitis 16. visam esse: postea verô non potuisse tubo spectari dissipatis jam illis stellulis. Concludit tandem Ricciolius (a): Mirum itaque fuit contrarium planè evenisse spectantibus nudo oculo, nam ab initio majus (caput) videbatur, ob constipatum ac densum corpus, &lumen intensius, &in sine vix poterat discerni, &videbatur minimae magnitudinis, at è contrario per Telescopium, visum est caput I. die Decembris 8. minutor. &die 24. Decembris minutorum 16. Aderat Chrysostomis Gall. Mathematicarum postea publicus professor in Lusitania, &observatio diversis tubis saepiusque iisdem noctibus repetita, liberat animum suspicione ludibris oculorum; vide etiam quae supra viderit D. Habrechtus Coloniae Ecce autem tibi in fine hujus observationis figuram, quâ à die 17. Decembris usque ad 20. apparuit caput Cometae. Similis congeries cernitur telescopio in nebulosa Cancri, &in sine gladii Orionis. Tandem putat Cysatus distantias à terra fuisse, quales in sine tabulae quarta ponemus, &Cometam motum per Epicyclum circa Solem, licet non neget potuisse moveri per lineam rectam; &caput fuisse quoad diametrum milliarium Germ. 175. corpus autem minus terra vicibus 950. sed Luna vicibus 22. Deinde exhibebo tabulas, primò quidem longitudinum &latitudinum observatarum, deinde ephemerides concinnatas ex paucis observationibus, sed probabili conjecturâ motûs oramatas &extensas ad alios plures dies, quibus non est observatus Cometes. Subjicit etiam pauca de eventibus horum Cometarum, quae pono: Quoad effectus, inquit Keplerus, fuit hyems anni 1619. sicca &squallida, adeò ut licet flante Austro Mesella nunquam, ut solet, exundarit: mortua est circa hoc tempus Anna Imperatrix, deinde mortuus est Matthias Imperator, qui Mansfeldium Palatinatu spoliarat, unde ingentes turbae &clades, bellum Bohemicum, Bethlemi Gaboris eruptiones in Hungariam, &aliae multae calamitates, quae Germaniam &Italiam praecipuè infestas habuerunt.