Latin
419.5 to 419.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 419.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Novembris exploratum, fuisse deprehensum veluti ingentis foci luculentas tres aut quatuor prunas igne valido accensas, &visum Cometam quasi triplicem globum: illas prunas situm nonnihil mutasse, quasi esset qui focum scrutaretur: ac sequentibus diebus plures prunas sibi conspectas quasi carbones nostri dissiliunt in plures partes jam accensi. Idem denique Cysatum observasse. Petrus Gassendus (a) Philosophus eximius unum tantum Cometam illius anni agnoscit. Nempe &aliàs plures simul Cometas videri vix posse ait. Sed aliud experientia loquitur. Illud quoque dissimulandum non est, Gassendo unum tantùm Cometam, illum scilicet quartum &celeberrimum die 29. Novembris observatum. Postremam observationem Radio institutam fuisse die 13. Januarii dicit, cum superesset adhuc tenue ac satis informe alboris vestigium. Iter proinde Cometae, inquit, proprium institutum fuit per mediam Libram perque Bootem, cujus cum superasset vultum coepit pernox fieri, sive tota nocte conspicuus reddi. Transiit autem deinceps proximè suprà ejus carpum ac remotius supra Helice, Ursamve Majorem. Reliqua quae addit illorum gratiâ, quibus cordi est ist haec scrupulosius, ut ait, rimari, apud eum videantur. Audiendus tamen nobis est abiturus Alstedius. Ita enim sub finem Chronologiae Cometarum de hocce nostro: Nemo est, qui non observaverit hujus anni Cometam, de quo multi multa scripserunt. Praesagium ipsius jam cheu! est in manibus nostris. De hoc Cometa audiamus Erycium Puteanuum lib. 1. Paradoxologiae pag. 32. 33. Quinto Kal. Decembris, harâ quintâ post mediam noctem, in signo Librae, citra Aequinoctialem primò se spectandum praebuit, &moveri in Septentrionem coepit, medius inter Virginem &Serpentem.