Latin
DE RAVTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAVTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 21. Ian. 1665. (a) NUos distinctos Cometas visos eadem nocte esse, non pauci diversis è locis referunt, de quibus certiora exspecto Interim (b) Clarissimus Hevelius, Vir profectò in re Astronomica Magnus, unum eundemque esse asserit. Sed &alii Viri docti, ac siderum notitia praestantes hic &alibi idem dicunt, &asseverant. (c) Clarissimus Bullialdus, cujus, utpote Viri omnigens eruditione instructissimi &Mathematici eximii judicium magni itidem hic faciendum est, nondum mihi sententiam suam super hoc argumento aperuit. Clarissimo Bartholino necdum quidquam responsi accepi. Caeterum ita omnino est, quod tot &tanta exempla loquuntur, (a) Deum quos punire decrevit, eis mentem, &rei vel servandae vel restituendae idonea media subtrahere.