# Theatrum cometicum 42-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAVTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/42-2

DE RAVTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 21. Ian. 1665. (a) NUos distinctos Cometas visos eadem nocte esse, non pauci diversis è locis referunt, de quibus certiora exspecto Interim (b) Clarissimus Hevelius, Vir profectò in re Astronomica Magnus, unum eundemque esse asserit. Sed & alii Viri docti, ac siderum notitia praestantes hic & alibi idem dicunt, & asseverant. (c) Clarissimus Bullialdus, cujus, utpote Viri omnigens eruditione instructissimi & Mathematici eximii judicium magni itidem hic faciendum est, nondum mihi sententiam suam super hoc argumento aperuit. Clarissimo Bartholino necdum quidquam responsi accepi. Caeterum ita omnino est, quod tot & tanta exempla loquuntur, (a) Deum quos punire decrevit, eis mentem, & rei vel servandae vel restituendae idonea media subtrahere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
