# Theatrum cometicum 42.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 42.1 to 42.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/42.1

(cùm autem Rockenbachius hunc in putandis rationibus sequi soleat, nisi error sit in numero admissus, videri posset Augustum ante visum Cometam esse mortuum) ita & Alstedius & Helvicus, secundum Epocham veram, ut Calvisius, Pantaleon, Petavius & alii Anno 14. secundùm Epocham vulgarem, Bucholzerus intermedius in am num 15. refert. Sed largiamur Augustum à viso Cometa mortuum esse. Imo verò statuimus cum Ann. 15. vulg. 17. vero obiisse. Atqui Tiberius ei successit. Nempe Principes sunt mortales, Respublicae autem immortales, ex veteri scito. Augusti mortem exceperunt multa Romanis laeta. Tot victoriae, licet quandoque, ut fieri solet, Cadmeae, partae. Tot Germaniae populi Cherusci, Marsi, Catti, Bructeri & alii hic à Germanico, ibi à Stertinio aliisque fusi, fugati, subjugati. Germanicus de iis triumphat: idem Orientem lustrat & condit legibus, Zenonem Armenis Regem constituit, cum Artabano & Parthis foedus pangit. De his inter alios videatur Corn. Tacitus Scriptor Augustus, nunquam tacendus, nunquam etiam sine cura vel dicendus vel legendus. Interea temporis Romam terrae motus leviter concussit, Tyberis inundavit. Sed talia saepè citra ullos Cometas Roma videt. Motus autem ille notabilis terrae in Asia, quem memorat Rockenbachius, paulò quidem post Cometam accidit. Sed quis nescit talia in orbe nullis quoquè apparentibus Cometis aeder Pariter Principum Natales, ut tunc Vitellii, Cometis succedere, & sine praesis Cometis Viros illustres & praeclaros mori? Hoc enim illius temporis exempla sumanici laudatissimi Principis, veneno extincti, Pisonis, qui de illo parricidio suspectus, in seipsum paulò post saeviit, Drusi Caesaris filii Tiberii veneno itidem à Senecati, & aliorum docent. Motus tamen ille quo 13. urbes in Asia conciderunt, longius mihi à Cometa videtur remotus. Funccius enim eum in annum Christum Natione refert, Eusebii rationes secutus: ut & Harminii viri certè Clarissimi, & fortissim Ger maniae contra invasores Romanos defensoris, mortem. Imò verò hunc Baefulgenus & Calvisius biennio integro infra illum terrae motum ponunt. Tunc vera Romanorum & triumphis celebres de Numidis, Thracibus aliisque victoriae pluresridere licet. His sine ullo Cometae portento theatri ad Fidenas casus, quae millia hominum oppressit, mors Liviae Augustae, & res Romanorum in Galliis, menia, Maesia & alibi negligentiâ Tiberii inclinatae, & clades à Frisiis illata, aliaque istisuccesserunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
