Latin
421.1 to 421.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 421.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Indulsit Lottichius non parum genio Poëtico &communi sententiae cum haec scriberet. Ecce verò iterum (a): Quis autem ostentum illud, è caeli culmine, toti pene Europa, ob oculos positum, Cometam, inquam, &facem, è calo ardentem, non expavescat? Tanquam buccinatorem, concionatoremque, desuper ex ipsis Astris mortales ad poenitentiam seriò vocantem, Deus Opt. Max. flagellum igneum istud posuit. Quo quidem, quanta dissidia, proditiones, rebelliones, latrocinia, invasiones, anxietates &miseriae, itemque bella, pestes, fames, morbique multiplices &varii, imò Regum, Principumque obitus, regionum eversiones, mutationesque, ac tropicorum introductiones, atque id genus mala sexcenta alia, nobis praesignificata sint, nemo uspiam quisque est, qui contrà mutire ausit. Is Anno MDC XIIX. circa VII. Cal. Novembr. veteris, circà VIII. Id. Novembr. novi styli, è caelo prominere animadversus est, tametsi non omnibus eodem temporis articulo ostensus. Primùm igitur in signo Scorpii emicuit, caudam inter Spicam Virginis &Arcturum, ad Polum Septentrionalem obvertens. Inde ad Librae intersignium transiens, cursumque ab Ecliptica ad Tropicum Cancri dirigens, à Meridie sive Oriente, ad Septentrionem perrexit, ubi radiis suis flammantibus Booten omninò penetravit, dissecnitque, adeòque ad Ursae Majoris pedium anterius usque excierrit. Illius cursus motusque, sicut extitisse visus est celerrimus, ideoque in aërea regione terrae vicinior Luna fuisse creditur. Quo de qui ex professo cognoscere cupit, Mathematicos hujus temporis adeat. Duravit ejus cursus ad dies XXVII. vel alibi, ad mensem integrum; caelo suelo, ante matutinum crepusculum, conspectu maximè notabilis. Plura Cometarum hoc loco praesagia colligere non attinet. Satis enim magnae sunt eventuum eorum tabulae, clum bellum Bohemicum &Germanicum ad eos refertur. Et solent quidem non pauci affirmare, Cometam, qui triginta diebus luxerit, 30. annorum bellum portendisse. Sed illi egregiè falluntur. Nam Cometa saltim iste celeberrimus, quem quartum fuisse ostendimus, diebus 59. &fortè aliquid amplius, docente Ricciolio &Vendelino duravit. Eckstormius ei sexaginta septem dierum durationem assignat. Longomontanus verò Cometae istius effecta tantùm ad ann. 1625. extendit. Quàm porrò parùm certa &vera sint illa de Cometarum tristibus effectis decreta, iste quoque noster, ipso Lottichio indice &teste, docet. Hoc enim anno 23.