# Theatrum cometicum 425.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 425.1 to 425.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/425.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/425.1

Proximo anno, qui vicesimus sextus nostri seculi fuit, Bethlenus novam ut nuptam Catharinam Brandenburgicam, Reginae Sueciae sororem, domum duxit, ita & pacem (b) cum Caesare fecit. In eundem nuptias ejus, ut & Leopoldi Austriaci cum Claudia Hetrusca, Auctor 14. tabb. sed Piasecius (adeò & in his quae nostrâ aetate gesta sunt, auctores dissident) in praecedentem refert. Serenissima Christina Regina Sueciae, Princeps undique Clarissima, Leopoldus Ludovicus Palatinus, Guilhelmus Saxo, Joannes Adolphus Saxo-Laoburgicus, Georgius Christianus Hessus, Franciscus Philippus Hollatus, Leopoldus Guilhelmus Badensis, Carolus Mecklenburgensis, Georgius & Manfredo Wirtembergensis, Henrica Palatina, Aemilia Hessa, Christina Badensis vitae telam exorsi sunt. Vicesimus septimus annus ferè solemnia gaudiorum Ferdinandi Tertii Imperatoris Gloriosissimi compleverat. Paulò enim ante (c) Rex Hungariae, tùm & Mariae Annae (quae Philippi IV. Hispaniarum Regis soror, Augustissimi Caesaris nostri mater fuit) Sponsus (d), tunc etiam Rex (e) Bohemiae renunciatus est, post aliquot annos (f. Imperator renunciandus. Idem annus Philippi Palatini, Christiani Holsati, Joannis Ernesti Saxonis, Joannis Georgii Anhaltini Principis Generosissimi, Philippi Hessi, Philippi Sigismundi Badensis, Henrici & Julii Peregrinatii Wirtembergensium natalibus insignis fuit. Proximus ei vicesimus octavus nostri seculi Joannem Adolphum Palatinum, Ferdinandum Franciscum Saxo-Laoburgicum, Rudolphum Augustum Brunsuicensem, dignum Augusto patre filium, Guilhelmum Christophorum Badensem; & ut alios sileam, cum primis florem Principum, & insigne decus sexus & seculi sui Sophiam Amaliam Brunsuicensem felicissimam, & Magni apud Danos Regis Friderici III. conjugem, & tot liberorum, qui mox, favente Deo, Reges & Regum generabunt parientque parentes, matrem laetissimis auspiciis tulit. Idem Henricum Julium Saxo-Laoburgicum, Elifabetam Sophiam illam Brandenburgicam, viduam Radzivillianam duxisse in uxorem videt. Ex quo matrimonio Franciscus Erd mannus natus est anno proximo. Hunc Ernestus Augustus Brunsuicensis, virtutibus & laudibus Serenissimis fratribus germanus, Guilhelmus Hessus hujus nominis sextus, virtutibus & meritis nulli secundus (qui nuper in ipso flore aetatis exaruit Joannes Bugillaus & Carolus Alberti Holsati, Joannes Georgius & Joannes Christianus Mecklenburgenses, Sueno Martialis Wirtembergicus aliique nonnulli Principes natalem habuerunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
