Latin
425.5 to 425.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 425.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Proximum verò Balthasar, Carolus Dominicus Philippus Victor Lucas Hispaniarum Infans: tum Sigismundus Austriacus, Philippus Palatinus Sultzbacensis, Princeps non tantùm belli, sed &pacis, literarum &virtutum laudibus Clarissimus, Joannes Guilhelmus Saxo, Philippus &Ludovicus Hessi, Bernardus Badensis, Sophia Palatina, Serenissimi Ernesti Augusti Brunsuicensis uxor, Elifabeta Anhaltina, Amadea Fredonia Wirtembergica. Taceo fessus Serenissimam Friderici Hollati ex Maria Elifabera Saxonica sobolem, ab hoc anno ad quadragesimum nonum feliciter &continua propè serie propagatam, inter quam favens serenissimo &egregio Principi Christiano Alberto caelum, quatuor fratribus fati lege remotis, imperium paravit. Atque haec sunt quae ad quatuor Cometas dicenda habui, ita ut una eademque operâ potioris orbis Christiani partis genealogiam exhiberem. Id opellae ut tot Principibus Christianis, quod non immerito spero, gratum erit, ita illis, qui plurium decadum annorum adversa in Cometarum tabulas referre solent, non videbitur iniquum. (c) Piasecius ad 1626. (a) Piasecius ad 1625. (q) Lotich. (ae) Piasecius ad 1626. (f) Lotich. Piasec. Auctor 14. tabb. ad 1627. (g) Piasec. ad 1636. CCCCXII. Anno Christi 1652. exeunte &1653. ineunte visus est Cometa. Nuperi Cometae, qui nobis Diniae sub finem anni MDCLII. &initium sequentis visus est, à duode vigesimo puta Decembris ad octavum Januarii diem, ejusve apparitionis universae motus secundùm longitudinem 29. graduum 42. min. latitudinem 84. grad. 4. minutorum &propriam, quam tenuit semitam 92. graduum 32. minutorum ut pronum fuit ex data utrim(Hhh 3) utrimque ab intersectione Eclipticae summa cùm longitudine, tùm latitudine supputare Observationis series heic non adjungetur, quia plenius à nobis est expendenda, otiumue, quo jam fruimur, majus requirat. Gassend. COmera iste Vendelino vocatur singularis, qui ei observatorum erat tertius D. quo haec memoriae prodit: eum primò à 19. Decembris 1652. usque ad 3. Januarii 1653. durasse. Apparitionis initium circà constellationem Leponis, finem man.