# Theatrum cometicum 426

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, TLINIANA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/426

quod ratiocinatus sum de eo in literis die 20. praeteriti mensis scriptis. Sum nihi lominus praesto, ut plura de eo inquiram & sequar id quod inveniam convenien tius veritati, quanquam haec in talibus, cum non sit fundata, sicut illa religionis Christianae, immobili & inexpugnabili auctoritate Sacrae Scripturae, non potest aliter stabiliri quàm puris ratiocinationi bus & coniecturis. Quod ad opinionem Amplissimi D. Guerichii attinet, spero me in hanc rem obtenturum ab illo plura eam declaratura, & quidem per Nobilis simum Filium ejus. Quod reliquum est maneo &c Hafniâ clie 6. 16. Jan. 1665. Er Tuas praecedentes, de quibus, ut & postremis, multum Tibi debeo edoctus sum inter alia, Tibi communicata quaedam fuisse de Cometa ab Am plissimo Domino Hevelio, Astronomo praestantissimo, quem ego omnibus alii nostri temporis praefero, absit dicto invi dia & praesumtio. Ideo Te rogo, si ejus li terae, quarum Te copiam Domino N. fecisse nuper mihi significaveras, ferunt ali quid supra communem sententiam, me earum velis facere participem. Ego ipse habeo in animo eum precari expresse ui mecum de ea re communicet suam sententiam; sed hoc differo paulùm, ut ca piam tempus proposito magis serviens praecipuè quando iste Cometa peraget suum cursum, ita ut Vir ille possit facere integram historiam, & examinare hoc ra rum phoenomenon ab initio ad finem, & à prima comparitione ad disparitionem Certior factus sum ex Hollandia, Theo logos ibi ducere pro atheismo, si aliqui velit negare, quòd Cometa praesagiat & augurium aliquod praebeat; ad quod ege respondi, si Theologi per hocce medium possint lucrari aliquas animas, id illis im putatum iri pro dolo bono, & pia fraude Ego conor ut longè sim tàm à superstitio ne, quàm ab atheismo, mansurus ex toti corde &c Hamburgo die F. Jan. Anno 1665. Xcuses velim, quòd Tibi toties in commodem Te compellens de argu mento Cometico. Sed scis eos, qui vo ac la Comete. Mais vous spavex que lunt aliquid discere, facere id in ordine ceus qui venlent apprendre queique chose, suo, & invenire sat rationum ut excusent sont cela ordenairement, & trouvent assesuam libertatem, quamvis excedat quan de raisons poter excuser leur liberte, quo doque terminos modestiae.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
