# Theatrum cometicum 427.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 427.5 to 427.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/427.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/427.5

Unde concludit necessariò aut nullam aut multô Lunari minorem parallaxin fuisse: cum fuerit conspiciendus Cometa subter illam lineam quam ductu suo describebat gradu toto & amplius: Locum ergò fuisse in 21 21. Tauri cum latitudine 22' 22. bor. Vespere ejusdem diei 30. Decembris hora nona distitit à capite Medusae sesquigradu circiter, curvatâ semper eadem linea rectâ suae viae semel institutae. Eratque in 211/ Tauri cum latitudine, partium 23. hor. Dic 30. manè hora quarta jam aberat à capite Medusae 2. paullò plus. Unde locus fuit in 2055'. Tauri cum latitudine 24 36. Aestimato autem viae Cometicae ductu horizonti Tornacensi parallelo, cum debuerit tunc sentiri parallaxis maxima, si quae fuit sentienda, nullam se tamen advertere potuisse, unde longè remotiorem illum quàm sit à nobis Luna, pronunciat. Die 2. Januarii 1653. hora octava vespertina jam Cometa erat borealior capite Medusae 44. Occidentalior sesquigradu & amplius, unde locum ejus aestimat in 20. Tauri cum latitudine bor. 27. partium. Die 3. Januarii vesperè nihil se potuisse amplius discernere de Cometa reliquum & succedentibus nubeculis, mox nubibus, valedixisse se observationibus ulterioribus dicit. Judicium tandem addit ex ejus duratione & convenientia cum Cometa 1618. 1.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
