Latin
DE LUBIENIEN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 429
Unproofread scanNot analysed yet
COMMUNICATIO HAFNIA. BARTHOLINIANA. Hamburgo Hafniam die 3 Decembris 1664. S. &O. Vir Clarissime, Doctissime &Humanissime, Ostulabat amicitiae, à me Tecum &eum Clarissimis ac Doctissimis Fratribus Tuis initae, ratio, ut à vobis ante triennium propè digressus literis vos compellarem, quae amicitiam fovere vulgo creduntur. Sed nostis, me etiam tacente, fidem amicitiae non aesiderare syngrapham, (ut Symmachus alicubi scribit) &longe solidiori, aequitatis scilicet &sinceritatis, utriusque à recta conscientia custoditae, fundamento, quàm ullum papyraceum esse potest, innixam esse. Et ego quidem dicere possum, suffragante veritate, me erga vos mutuum, licet mutum adhuc, servare candida mente affectum, &contractae amicitiae jura, ut cum omnibus viris, eruditione &morum probitate praecellentibus, ita &vobiscum, Viri Excellentissimi, sanctè colere &sincera benevolentia, debitoque cultu omnes prosequi. Silentium meum facilè quemvis aequum excusaturum credo, cui modò de assiduis meis laboribus &occupationibus constiterit. Sed si ita vobis videatur, rumpenda sunt silentii vincula, reserandus stilus, &loquendum mutuò nonnunquam est per talem satis fidam mentis ami cae internunciam. Qua in re ego officio meo non deero. *Ut Te nunc singulariter compellem, Vir Excellentissime &Amicissime, facit novus iste, qui nunc in caelo ab aliquot diebus ardere videtur Cometes. Inflammat nempe animum meum ad scribendum &judicium vestrum exquirendum prodigiosus iste sec ita loquar) ignis. ¶Qui utinam bellorum internecinorum &parricidalium, &cunctorum vitiorum furores, quibus orbis conflagrat Christianus, obfuscet &extinguat, ac aeternae salutis studiosa caelestique igne incalescentia pectora, ad vitam emendandam, &viâ pietatis ad ipsam beatae immortalitatis, Christianis propositam, metam ducendam attendat! *Quae de hoc Cometa à Viris in hac urbe doctrinâ, ac praecipuè rerum Mathematicarum &naturalium scientiâ eminentibus, Husvedelio, Garmesio &Joanne Müllero, scripto &coram accepi Tibi mitto. Paria Dantiscum ac Parisios aliorsumque ad Amicos talium appri mè gnaros, ad provocandam eorum industriam, &eliciendas accuratas observationes promoveo. Tu pro tua eximia humanitate &in me benevolentia, rerumque naturalium peritia, fac ut judicium Tuum de hoc Cometa cognoscam. Ego praeterea, quae aliunde accipiam, Tecum communicabo, &per Te cum aliis Viris doctis in illa Musarum Regia Tecum agentibus, notis pariter ignotis, quos omnes debito cultu prosequor, debito favore complector, plurima salute impertio, benè memor, quantum humaniorum literarum amans squo in censu merito me pono) earundem Antistitibus (quo in Senatu vos lii princiLiteris fovitur amicitia. non necessario TAMEM. Annicat IAE fundamento aequitas &candor. Muturus, mutus licet affectus, inter amiros vigeaoportet. Silentium amici occupationes excusant, quod tammen rumpendum aliquando est Epistola mentis interpres.