# Theatrum cometicum 429.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 429.1 to 429.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/429.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/429.1

Statuit ille nimirum, cum molis Cometicae magnitudo aethera circumfusum perrumpere tàm subito nequeat, cogi eandem obliquare iter & per lineam Trajectionis proficisci in altiora, & hanc ipsam lineam esse, quae Cometam per longum caeli spatium vehat. Fromond. Meteor. 3. 4. 4. p. 169. seqq. Durationem semestrem Cometae magnitudini ejus & abundantiae materiae tamdiu voraces flammas alentis l. 1. c. 6. §. 5. tribuerat, libro verò 3. c. 5. §. 4. Cometam hunc aequalem telluri nostrae pronunciat. Hunc ex ejus mente idem December peperit ac peremit. Nempe itaque Observationes nullas mense Jan. anni sequentis factas vidit. Diarii Europaei auctor 6. part. 139. Cometis, quos ex Ricciolio collegit, hunc insuper addit. Ortum esse sub Orione, veloci cursu fuisse, in asterismo Persei disparuisse, & à 9. ad 27. Decembris durasse ait. Plura nobis singularis Clarissimi Hevelii diligentia in Cometographia promittit, quae ideo exspectanda sunt. Prodromus tamen haec praemittit, quae cognitu nec ingrata, nec inutilia sunt. Nempe Vir ille Eximius hunc & tres proximos Cometas, qui familiam claudent, maximâ cum diligentia observavit, & ita multa Cometarum arcana investigavit. Ac primò progressum & viam eorum praedixit. Cujus rei me quoque fuisse, qua Vir ille est humanitate, participem alibi dixi. Hinc etiam deducit Cometas moveri revera in sectione Conica, motu tamen nonnihil inaequali: ideò in aliis parabolam, in aliis hyperbolam, in aliis etiam ellipsin describere, quod etiam hujus nostri & proximi Cometae exemplo probat. Nec non, quod singulare est, cum per ipsas genuinas parallaxes horum, non tantùm probabiliter sed more Mathematico demonstraverit, & omnium Cometarum, quorum Observationes accuratas praedecessores nobis reliquerunt, exemplo idem confirmarit, Cometas non in aëre, sed in altissimo aethere sedem habuisse, suamque Cometographiam ex hac occasione compositam esse. Porrò Cometam nostrum die 20. Decemb. initio parallaxin 36. ferè possedisse, die verò 10. Jan. 1653. jam ad 13. decrevisse, ut non amplius in distantia 100. S. T. sed in orbe Jovis versaretur, affirmat, & ita Cometas universos in dies parallaxin, atque ita etiam distantiam à terra variare docet. Infra verò apparenti Cometae diametro quandoque revera Cometam minorem esse. Id, inquit (a), Cometa Anno 1652. perspicuè probamus: hujus, inquam, diameter initio 20. Decemb. observata à nobis est 36, in distantia à Terra 110. Semid. T. Vera itaque diameter prodit 825. Mill. Germ. circa finem verò, 7. scilicet Januarii, nonnisi 5. dabatur apparens, sed in distantia à Terra 8277. Semid. T. ergò vera diameter prosilit 10360. Semid. T.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
