Latin
429.5 to 429.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 429.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est, decies major diametro Terrena. Hincque sit manifestum, etiamsi diameter apparens decrescat, quod vera utique increscere possit, dato scilicet intervallo à Terra ampliori. De quo haud parum miraberis. Nam multi, imò ferè omnes hactenus in ea fuerunt opinione, quòd Cometae ad exitum usque paullatim reipsa mole decrescant, donec in nihilum redigantur; sed contrarium omninò ex omnibus Cometis, uti ex dicto 1652. pariter deducitur; nimirum: quòd Cometae materia ultimò, dum decrescit apparenter, magis magisque in dies disgregetur. dissipetur, atque ita paullatim tenuior &pallidior reddatur, donec planè diffluat; pari modo, ut ab exortu sensim congregatur, coagulatur, condensatur, minorque quoad diametrum redditur; sic ut tandem, existente in summo robore &densitate, Cometa etiam minor reverà existat: de quibus ultra quàm satis disseruimus Lib. VI. &VII. Cometogr. atque multis diversis Cometis rem ita reverâ esse, demonstravimus. Dehinc corpus Cometicum ex materia diversae densitatis &raritatis esse compositum, imò hanc planè diversissimam esse &nullam aequabilem continuamque massam multis &diversissimis nucleis corpusculisque diversae rursus figurae &magnitudinis intermixtis, ita tamen ut spatiola materiaque tenuissima interjecta dentur, quae radiis Solaribus transitum concedant non tantum hujus &proximorum, sed &priorum anni 1607. &1618. Cometarum Observationibus accuratis demonstrat, ut &caput Cometicum ex diversissima pariter (a) Prodr. Comet. p. 47. (lii) materia diversissimisque nucleis compositum esse.