# Theatrum cometicum 429.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 429.5 to 429.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/429.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/429.5

hoc est, decies major diametro Terrena. Hincque sit manifestum, etiamsi diameter apparens decrescat, quod vera utique increscere possit, dato scilicet intervallo à Terra ampliori. De quo haud parum miraberis. Nam multi, imò ferè omnes hactenus in ea fuerunt opinione, quòd Cometae ad exitum usque paullatim reipsa mole decrescant, donec in nihilum redigantur; sed contrarium omninò ex omnibus Cometis, uti ex dicto 1652. pariter deducitur; nimirum: quòd Cometae materia ultimò, dum decrescit apparenter, magis magisque in dies disgregetur. dissipetur, atque ita paullatim tenuior & pallidior reddatur, donec planè diffluat; pari modo, ut ab exortu sensim congregatur, coagulatur, condensatur, minorque quoad diametrum redditur; sic ut tandem, existente in summo robore & densitate, Cometa etiam minor reverà existat: de quibus ultra quàm satis disseruimus Lib. VI. & VII. Cometogr. atque multis diversis Cometis rem ita reverâ esse, demonstravimus. Dehinc corpus Cometicum ex materia diversae densitatis & raritatis esse compositum, imò hanc planè diversissimam esse & nullam aequabilem continuamque massam multis & diversissimis nucleis corpusculisque diversae rursus figurae & magnitudinis intermixtis, ita tamen ut spatiola materiaque tenuissima interjecta dentur, quae radiis Solaribus transitum concedant non tantum hujus & proximorum, sed & priorum anni 1607. & 1618. Cometarum Observationibus accuratis demonstrat, ut & caput Cometicum ex diversissima pariter (a) Prodr. Comet. p. 47. (lii) materia diversissimisque nucleis compositum esse.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
