Latin
DE RAVTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
aut ob perversitatem, &studium nocendi aliis, eosque allatrandi (k) canes, aut ob impuritatem voluptatum, quibus immersi coeno pro caelo gaudent, (l) porci dici possunt, quemadmodum Sacra pagina eos appellat, &cavendos esse docet Tali rerum articulo tutissimum omnino est (m) virtuti propriae se involvere, vel pauperiem, laetam tamen &securam, sine dote quaerere, at benè non tantum vivendo, sed &,ubi opus est, latendo, (n) voluntati divinae, certissimae actionum &votorum nostrorum regulae, se commodare. Benè valeat, &cum suis salveat ab eo qui sum Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu &studio addictissimus