# Theatrum cometicum 43-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAVTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/43-2

aut ob perversitatem, & studium nocendi aliis, eosque allatrandi (k) canes, aut ob impuritatem voluptatum, quibus immersi coeno pro caelo gaudent, (l) porci dici possunt, quemadmodum Sacra pagina eos appellat, & cavendos esse docet Tali rerum articulo tutissimum omnino est (m) virtuti propriae se involvere, vel pauperiem, laetam tamen & securam, sine dote quaerere, at benè non tantum vivendo, sed &, ubi opus est, latendo, (n) voluntati divinae, certissimae actionum & votorum nostrorum regulae, se commodare. Benè valeat, & cum suis salveat ab eo qui sum Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu & studio addictissimus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
