# Theatrum cometicum 43.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 43.1 to 43.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/43.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/43.1

Tiberii etiam mors, quod ipse Rockenbachius fatetur, Cometam hunc praecessit. In hac videre est potentissimos quoque & pessimos Tyrannos (qualis iste fuit, eò pejor & nocentior, quò magis vafer, verus Afer) & sine Cometarum portentis mori, & miserè mori. Sunt enim qui putent venenum ei à Cajo datum, lentum atque tabificum. Alii in remissione fortuitae fepris cibum desideranti negatum: nonnulli pulvinum injectum, quum extractum sibi deficienti ammulum mox resipiscens requisivisset; teste Suetonio c. 73. Credo non sine divina providentia ignorari quo mortis genere iste Tyrannorum Romanorum primus obierit, cum is diverso genere mortis plures, inediâ verò etiam Drusum & Agrippinam, illum filium, hanc conjugem Germanici, aliosque sustulerit. Herodes ille Antipas, ab Areta Rege Arabum bello Anno Christi 37. impetitus, Agrippa verò frater ejus Anno 39. à Tiberio in vincula conjectus est, referente Funccio. Haec Cometam praecesserunt secundum ipsius Funccii rationes. Calvisius bellum ob spretam Aretae Regis filiam, & impuram illam Herodiadem superinductam & cladem illatam in Ann. Chr. 35. Wichmannus in 37. ponit. Res Judaeorum tunc erant miserae, quòd eos Caligullae crudelis arrogantia ad idololatriam cogere vellet. Sed non mirum est interfectores Christi Salvatoris variis jam tunc modis castigari coepisse. Ideò & Pilato ante Cometae apparitionem divina vindicta meritam exsilii poenam irrogavit. Fames Judaeam anno Chr. 46. affligens, & sueto rerum cursu evenit, & tàm divinae circa pios providentiae, quàm piorum erga pios beneficentiae documentum praebet. Bella in orbe hic vel illic assidua. Caussae horum ad vitia hominum non ad astra referendae: cujus rei hîc illa vesana Herodis libido documentum praebet. Fames autem illa quae in Graecia & aliis orbis partibus grassabatur, in Ann. Chr. 48. & sequentes: Seditiones Judaeorum in 49. & sequentes, tumultus impostorum in 54. cumprimis illus Aegyptii impostoris rebellio in 55 um, referuntur. Haec cùm à Cometa 15. annis distent, mullâ veri specie ad eum referri possunt. Rectius ad eum referre licet natales Agritolae & Titi, eodem anno, quo luxit Cometes, auctam à Claudio Anno 41. tetrarchiam Agrippae, ab hoc & procuratam apud Caesarem Judaeis religionis, & datam stributorum libertatem; tùm victorias Romanorum de Cattis, Marsis & Britannis, & triumphos laetos. At enim quae his laeta, illis sunt acerba. Non aliud nempe rerum humanarum fert vicissitudo.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
