# Theatrum cometicum 43.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 43.5 to 43.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/43.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/43.5

LVI. Anno Christi 48. Cometa apparuit, pluitque sanguinem, & fulmen de caelo in signa militum Praetorianorum cecidit, templumque Jovis Victoris suâ sponte est apertum. Post hunc Claudius Imperator, instinctu Agrippinae à Jocusta venesica veneno est sublatus, ac deinde ex singulis generibus Magistratuum, singuli mortui sunt. Rockenbachius. Ideri posset hunc Cometam referendum esse cum hac prodigiosa pluvia in annum VClaudii ultimum. Innuit id Rockenbachius: indicat Eckstormius & Alstedius, quorum ille in An. Chr. 54. (epochae scilicet vulgaris) iste in 56. epochae verae Cometam hunc refert. Verùm Rockenbachius expresse hunc Cometam distinguit ab illo qui ultimo Claudii anno praecessit. Tristia verò sunt illa quae Rockenbachius affert. Quibus ex Funccio famem Romanam, sed & nuptias Claudii cum Agrippina, Neronis matre, & res à Romanis contra Britannos & Judaeos rebelles feliciter gestas addere licet. Longè tamen remotam Claudii mortem, & quidem Cometae Anni 56. lit videbimus, à semet ipso subjectam Rockenbachius huc retulit. LVII. Anno Christi 51. Claudii 9. Cometa apparuit. Cent. Magdeb. I. 2. c. 13. TUllus Chronologorum, quos vidi, Cometam hunc annotavit. Quem praecedenti proximum illa tristia & laeta attingunt. Nec opus est alia conquirere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
