# Theatrum cometicum 433-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STAN. LUBIENIETEKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/433-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/433-2

STAN. LUBIENIETEKI. Hamburgo Hafniam die 13. April. 1665. Viro Clarissimo, Doctissimo & Humanissimo ERASMIO BARTHOLINO, Med. Doctori, & Regio in Academiâ Hafniâ Mathematici Professori Celeberrimo. STANISLAUS LUBIENIETZKI. SP.D. Um ad superiores meas responsum Tuum, tanquam mutuam officii, quod nobis multis nominibus debemus, vicem praestolor, ut Te nunc compellem, Clarissimus Hevelius facit. Is enim postridiè quàm observaverat Cometam novum die ab hinc decima, dedit ad me literas, quibus me certiorem reddit, se post mediam noctem hora scil. 1. 36. ad 4. 36. novum Cometam Comera navt in Pegain pectore Pegasi, & quidem in 40'. * & latitud. Bor. 26. 36. circ. diligenter so observasobservasse. Hunc scribit progredi motu directo, secundum nimirum Signorum tus, si priori diversus, friem in sua orbita satis veloci. Caput ejus perlucidum esse, albicantis coloris, quanquam aliquantò minus quàm illius nuperi: caudam eo die prae se tulisse 14. longam; tendere versus Piscem Boreum. Se non dubitare alium esse Co metam & planè novum, (etsi Dn. Büthnerus contrarium adstruere conaretur qui certò ex Serpentario & Antinoo prodierit, motu tendens planè contram tùm etiam sub longè diverso angulo inclinationis orbitae.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
