# Theatrum cometicum 433-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE MOTU HUJUS COMETOIDIS PHAENOMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/433-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/433-3

Caelum serenum quidem fuit, verum Lunae splender impediebat, quo minus accurate Stellas minores contemplari potuerim. Alii tamen è meis Condiscipulis, acutioris visus, postridie mihi testati sunt, se non amplius Phoenomenon conspicere potuisse. Circa horam 9, ni fallor, inter Cassiopejae Pedem Sinistrum & Lucidam Dersi Persei, Creliquae Stellae à me non poterant adeo distincte cerni) apparebat quid meis Oculis ad inistar Particulae ex Via Lactea, quod Cometam esse suspicabar. Quidam ex Condiscipulis se idem primum conspexisse referebat, sed post, re diligentius consideratâ, reperisse ex inspectione Globi, fuisse Stellas circa Caput Persei. Quod post octiduum ipse quoque deprehendi. CAP. II.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
