Latin
DE DECLINATIONIBUS PHAENOMENI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 433-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE DECLINATIONIBUS PHAENOMENI, QUAE OCULIS NUDIS FACTAE SUNT. Ic 12. Dec. 11'. circiter ejus Declinatio observata est Septentrionalis. 17. Dec. 34. 48. circiter. 21. Dec. 41. 56. circiter. CAP. III. DE PHAENOMENI HUJUS LUCE ET NATURA. Um primum Summo Viro, Joachimo Jungio, tum nostro Rectori, Phoenomenog 14. Decembr. ostenderemus, tanquam Praesepe Cancri, aliquanto tamen majus ipsi apparuit. Quomodo etiam Condiscipulo, de quo c. 1. §7, apparuerat. 2. Quibusdam Radios ad partes caeli inter Orientem &Meridiem (Judnost;) aliis ad partes inter Orientem &Septentrionem (Rogdoost) spargere visum est. Meis oculis (myops verò sum) 3. aut 4. stellularum apparuit, Radios per vices versus Orientem jaculans. 3. Observator Coloniensis aeque ac stellam lucere, majoris tamen esse disci, absque ullâ caudâ, radiasse nonnihil sibi videri versus Orientem, refert. 4. Quicquid sit, si Cometa fuit, in partem à Sole aversam radiasse debuit. Georgius Schumacherus Bibliothecae nostrae quondam praefectus, se summo studio, etiam Clarissimi Tassii Telescopio adhibito, observasse ajebat, nihil verò Lucidi apparuisse. 6. Neque Clar. Jungius punctum aliquod Lucidum in eo deprehendit, quippe quod fumi instar habere ipsi visum est. Cum 21. Decemb. eidem ostenderetur, pro Fixa habens, Cometam esse concedere noluit, quia punctum aliquod Lucidum in eo sibi conspici existimabat. 7. Ego sanè à stella 4 magnit. discernere non potui, licet Condiscipuli acutiori visu praediti distingui sibi phoenomenon à stella, faterentur. 8. Non semel interim 20. Dec. affirmabat, simile sibi videri hoc phoenomenon particulae ex galaxia quasi avulsae. Quam assertionem 21. Dec. repetiit, cum ipsi videretur iterum Galaxiae conjuncta, unde ante quasi abscissa fuerat. Illustrabat assertionem suam similitudine à globo telluris desumtâ, cujus portio à terra in uno loco avulsa, alibi eidem denuò jungitur. 9. ANIMADVERSIO. NOS 21. die Dec. non stellam aliquam fixam, ut tum putabat Cl. Jungius, sed phoenomenon ipsum conspexisse, vel Coloniensis fidem fecerit, qui 20. die Dec. (nam 21. Coloniae caelum non fuit serenum, ut jam c. 1. §. 1. dictum) illud hora 6. vespertina non longè ab eo, quo à nobis 21. die videbatur, loco conspicatus fuit, cum spatio unius diei non adeò longinquum iter conficere potuerit, in ea caeli regione constitutum. (lii 3) 10. Clarissimus Tassius Mathematum Professor Celeberrimus, Cometam Crinitum esse hoc phoenomenon perhibebat. Haec etiam sunt observata Fogeliana de hoc Cometa, totaque adeò historia istius phoenomeni Mathematica. Nunc tandem ad historiam ejus Politicam progredimur. Antequam verò de eventibus hujus Cometae aliquid dicamus, moneamus par est, ab Anno 1618. usque adhuc triginta quatuor annorum spatio nullum Cometen, multa tamen bella, Regum funera, regnorum conversiones &eversiones, annonae caritatem, famem, pestem aliaque mala in orbe visa esse.