# Theatrum cometicum 434-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE DECLINATIONIBUS PHAENOMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/434-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/434-4

Nempe haec, ut toties de monstravimus, nullo necessitatis vinculo cum Cometarum apparitione uncta sunt, ita ut qui hoc faciunt, experientiae quoque, non tantùm sapientiae & aequitati divinae, quae in rerum omnium dispositione & gubernatione cernitur, contindicant & adversentur. Diximus nonnihil ad proximi Cometae conspectum de bellisiriis inter duos istos Cometas mediis, praecipuè verò Suecicum indicavimus, cuius vim tota quanta quanta est sensit Germania, imò & Gallia, & socia regna. Tam inter haec Gallica, Hispanica, Belgica, Italica, Turcica, Polonica, Moschovitia aliaque bella. Tum & Principum funera. Amisit enim intra hoc tempus Germaniferdinandum 2. Suecia Gustavum, Polonia Sigismundum, & filios ejus quatuor quos inter & Rex Vladislaus) Gallia Ludovicum XIII. Dania Christianum IV. ne dies enumerem, qui non facilè numerari possent. Silentio tamen praeteriri nequita rolus Magnae Britanniae Rex, qui inaudito ab omni memoria exemplo, à populo, jure sucessionis & haereditatis, quam & foeminae ibi adeunt, proprio, judicatus, damnatus, necatus Anno 1649. gloriosissimo fato occubuit. Taceo varii genens, quae illa tempestate orbem presserunt mala quae si comprehendere coner, Icariae numerum dicere coner aquae. Inter haec tamen, Justitiae & pacis artibus gesta, nuptias, natales (inter quotie Ludovici 14. Regis Christianiss. Principis ad maxima quaeque nati, & laudes Carolili quo ingens & praeclarissimum ducit genus, feliciter assequentis, quique ut cogni men Adeodati ex eventu serae nativitatis meritus est, ita factis cognomen alterum Boni multis consentientibus meretur, Anno 1638. eminent) auspicia MagnoPrincipum, aliaque quae bona & prospera vocare solemus, in orbe evenisse, fateo Haec ferè rerum facies & à viso nostro Cometa fuit. Multa namque bello paceque gesta: & frequentes Principum hymenaei natalesque celebrari. Paucis haec proseque mur, optatam ad metam manibus pedibusque contendentes. Sola patria mea qua non per haec tempora rerum mutationes, belli & pacis, tristium & laetorum vit experta est! Orto internecino bello Cosacico (cujus jam pridem violata toties genti feroci & licentiae assuetae libertas civilis, postmodum & Sacra, in prudentiorum animis portentum fuit, & hoc rursus belli Moschici tùm & Suecici procellam excivit, ac nonnullis avitas Suecorum & Moschorum injurias, horum etiam communia cum Cosacis sacra in rationes advocantibus praesagivit) quinta & ultima ad Calinouscio, & Sigismundo Przijemscio, & exerBatoviam clades, Ducibus citui Polono, peste in regno grassante ante visum Cometam m. Junii Anno 1652. illata fuit. Mox generali expeditione indictâ res felicius ad Beresteciam, Bialacerkviam & alibi contra rebelles sociosque eorum Tartaros gesta, ita ut res ad pacem exoptatam, haud diu tamen duraturam perducta fuerit. Itaque ex hoc bello Anno 1654. Moschicum, & rursus ex hoc circumacto anno Suecicum ortum Rempublicam gravissimè afflixit. Et hoc quidem initio incredibili rerum successu Sueco laetum fuit, salutemque Reipublicae à Mosco, qui Lituaniae victor divisis copiis penitiora regni petebat, liberatae, tùm verò & spem gustumque aequae circa sacra libertatis postliminio restitutae afflictis, multa tamen & incommoda publicè & privatim attulit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
