# Theatrum cometicum 435-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKISPD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/435-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/435-2

THOMAS BARTHOLINUS. Uàm grata fuit epistola favoris & pristini amoris interpres, tàm ingratum accidit argumentum, quòd datâ temporum caelique occasione, * quae Tua est curiositas & Naturae scientia, inter nos agitari cupis. Augurii tamen eventum sapiens spernit, nihilque intervenire sinit, quod amicitiae faciat di vortium. Dudum verò in respondendo fuissem promptior, nisi me praedium meum avocasset, ubi à curis urbanis, & penè dixerim literariis remotus, pror sus aliud agebam. Jam verò in urbem reverso aurem vellicat frater Clarissimus Erasmius Bartholinus, ut pudore suffundar, quod desidiam, inusitatam ha ctenus apud me, in scribendo incusare possint amici, quibus antea ad omne obsequium fui paratissimus. Nempe, deteritur cum aetate calamus, segniorque manus torpet, quo fato est vicinior. Ne tamen meam animam esse credas in ter caeli omina fulgentem, quod de Julio olim suspicabantur, sive ut modestius veriusque loquar, ne me mortuum existimes, quod non pauci in Germania eruditi & faventes, falso rumore de me sparso, doluerunt, paucis verbis testapor, quanti tuam voluntatem faciam, & quantum amicis, etiam semivivus debeam. De prodigioso verò illo igne caelesti, qui variis mundi plagis ostensus est inusitatae magnitudinis & aetatis, judicium meum exquiris, quod valde miror. Cae lum enim ejusque incolas relinquere coactus fui, alio studiorum generi implicitus, hominique me totum addixi, terrarum incolae & vicinioris notitiae ami co. Unde quicquid de Cometa utroque nuper viso, ex observationibus no cturnis dici potest, abundè frater, harum rerum peritus, ad Te perscribet. Video tamen aliquid mihi, ut Medico, relictum, quo Cometarum prognosticum nonnihil illustretur. Penes Te sit judicium, si ingenio magis quam veritati litem, quia scribendi occasionem dedisti, dabis quoque veniam, si scribendo extra viam communem deflectam. Cometam tanquam caeli abscessum concipio qui sua habet incrementa & declinationes. Unde autem materia in tumorem ungeratur, penes me dijudicari non potest, an ex orbe nostro foetido exhaitiones adscendant, an ex caeli orbibus malè habentibus effluvia in globum hunc impingantur, incertum est, quanquam posterior suppositio à Mathematicorum ulis facilius admitti possit, qui caelum corruptioni & generationi esse obnoximfatentur, nec ita facilè concedent terrenas exhalationes ad distans caelum permeare Hamburgi degente.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
