Latin
435.1 to 435.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 435.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nato ex hoc Danico bello, Polonia ad antiquum Dominum, sed &sacra iniquitas ad opprimendam, invidiae Suecicae praetextu, avitam libertatem, rediit: ideoque cun cum bellorum malis domi forisque, aliisque plurimis incommodis, continuò adhuc luctatur. Daniae verò discussis belli, variâ fortunâ gesti, nebulis, nova imperii haereditarii lux, rei summâ improsperè adhuc administratae ad unum delatâ effulsit. Tanta laetitia &magis ut expedita regnorum cura, ita &salus ac publica quies firmius duratura belli biennio amplius gesti impendio constitit. Multis dicitur Cometa noster bellum Polonicum, Danicum &Holsaticum portendisse. At enim ista quarto &quinto anno demum ab ejus apparitione evenerunt, ut Hollatus Auctor anonymus, Tertius ille interveniens (quem Cl. Olearium esse ex illo ipso paulò ante cognovi) prudenter &ingenuè demonstrat, hosque eventus longè à Cometa peti fatetur. Sed mirari subit, qui fiat, quòd qui talia tristia omina, quamvis longe dissita, Cometae imputant, laetorum vel aequè dissitorum, vel etiam viciniorum, obliviscantur. Nam ut bellum inter Anglos &Hollandos Cometae nostri apparitionem praecessit, ita eam pax &foedus horum populorum, res Anglicas Protectoris quidem nomine, sed Regiâ auctoritate moderante Oliverio Cromvellio, excepit. Dehinc Ludovici XIV. anno aetatis XIV. diademate insigniti auspicata tempora secuta. Cum hoc Lubeca. Brema &Hamburgum ablegatis ad eum prudentissimis Viris Davide Penshorn &Theodoro Möllero, civit. Hamburg. Consiliariis, libertatem &securitatem commerciorum civitatibus Hanseaticis, quas vocant, obtinuerunt. Et ut hoc loco brevibus Pacis desideratissimae cunctis studia eorumque effecta dicam, Anno 1655. pacis foedera inter Gallos &Anglos, Suecos &Hollandos, hos &Electorem Brandenburgicum sancita occurrunt. Hinc non pauca inter Suecos &Hollandos bello, sed &pace gesta videas. Anno 56. supra MDC. pax inter Anglos &Portugallos, Polonos &Moscos (quanquam haec fuit irrita) composita, eademque oppressis in herba intra duos menses domesticis motibus Helvetiorum Reipublicae restituta. Anno 57. cad. inter Polonum &Suecum nequicquam tentata: at inter Gallum &Anglum, inter Polonum &Brandenburgicum, inter Gallum &Hollandum restaurata. Anno 58. pace Danica Rotschildiae sancitâ, Berolini quoque de pace inter Suecum &Brandenburgium, tùm Varsaviae inter illum &Polonum redintegrandâ, Electoralis Collegii auctoritate actum.