# Theatrum cometicum 435.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 435.5 to 435.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/435.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/435.5

Tum quoque pax inter Succum & Moscum conciliata, eadem à Polono Cosacis ad Hadziacum data, proximo verò anno Comitiali sanctione firmata. Inter haec Gallus renovato cum Helvetiis foedere, ad pacem Septentrioni intra annum reddendam aditum paravit. Ipse quoque ad eandem amplectendam rebus feliciter gestis in Italia & Flandria (munitissimis quoque Flandriae propugnaculis & X. provinciarum clavibus, Indiae ostiis, verbo, dominabus maris, Grevelingâ & Dunkerkâ, in eâ captis) Hispanum Anno 1659. permovit, & connubio laeto Mariâ Theressiâ Philippi IV. filiâ, Principe Lectissimâ sibi junctâ stabilivit. Suecus quoque cum Hollandis pacem restauravit. Inter haec auspicante Hungaricum Anno 1655. proximo Bohemicum regnum, & paulò post imperium Augustissimo Leopoldo Imperatore laudatissimo, bello paceque Incluto, ingens populis laetitia & solida quies exorta, quae vix nuper Turcico bello viribus totius Imperii & Galliae feliciter gesto & gloriosè composito, lacessita, etiamnum perdurat. Sed & Gloriosissimi Regis Caroli Gustavi, Magnanimâ Principe Christinâ, dum ei regnum Anno 1654. resignat, Diocletianos, Maximianos, Lotharios, Carolos seque ipsam adeô vincente, Suecis laetitiam attulerunt. Optimi verò & Maximi Regis Friderici Tertii, primi Danorum Monarchae Anno 1660. pacem etiam eamque fidam confestim secuta sunt auspicia, ut dulcissimo Friderici nomini, Pacis divitias portendenti, res ipsa responderet, illudque non tantùm huic aetati, sed & ferae posteritati cultu submisso & prosperâ memoriâ prosequendum commendaret. Non exiguum gaudium Principibus & populis Caroli 2. Magnae Britanniae Regis in avita regna restitutio, eod. illo anno 1660 attulit: maximum verò simul, eodem scilicet mense Majo, pax & salus non tantum Magnae Britanniae, & sociis ejus regnis, sed & Imperio Romano, Galliae, Poloniae, Daniae, Sueciae aliisque Rebuspublicis reddita. Paulò post firmioribus legum vinculis pax Cosacica ad Tzudnoviam adstricta: ubi & Moscorum ingens, sed iners, exercitus, duce Seremeto capto, à Polonis & Tartaris victus & deletus. Non (lii 4) Non deerant huic tempestati laeta hymenaeorum & natalium Principum solemnia, quae bellorum aliorumque incommodorum tristitiam dispungebant. Anno 1653. Christianus Ludovicus Brunsuicensis Dorotheam (pro qua Auctor 14 tabb. genealog.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
