# Theatrum cometicum 439

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, ERASMIUS BARTHOLINUS SEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/439

At verò me illam mutuam responsi & benevolentiae vicem gratantem tunc accepisse, & in colenda amicitia esse & fore constantem, certos vos esse jubeo: ut & me semper ad ea, quae vobis grata fore intellexero, promto futurum animo. * Quas mecum communicasti observationes Cometicas mihi longè gratissimas, utpote ex loco illo celeberrimo & à tanto Viro profectas, operi meo statim tunc inserui. Cujus editio tardior, Te forte inter alia ad commentarium de Comeris edendum, contra quàm tunc facturus fuisse videbare, permovit. Quicquid sit, ego non tantùm Tibi & Inclytae vestrae Aulae & Academiae, (de utraque enim optimè mereris) sed & Reipublicae literariae, de qua pariter benè & multa cum laude mereri non desinis, & de hoc docto & eleganti Commentario gratulor. Gratulor autem Tibi & de tam excellenti & illustri Patrono Witzio, cujus non tantùm bellicam virtutem & prudentiam pervigilem in rebus dubiis adversisque propriâ quoque experientiâ edoctus, verum & eximias animi & ingenii dotes, adeoque amorem in literas & literatos singularem, probe novi: sicut jam ante Serenissimo & Optimo Regi vestro gratulatus sum de tali Ministro. † Gratulor verò & mihi, quòd honorificam mentionem facias observationum Cometica rum ab Amplissimo Hevelio & Cl. Büthnero Gedani factarum, quas ex literis eorum per meas manus missis habes. Nam cum easdem mecum communicarint operi meo inserendas, pergratum est eas à Te tanto Viro commendari. * Verum. tamen Tu in sententiam de gemino Cometa Corvi & Leporis inclinas, imo fide Norvegicarum & Holsaticarum observationum pro hac decernis, certè decretum paras. Qua de re velim me moneas, ut id operi meo & Tuae communicationi, velut tabulis publicis, inseratur. † Maximum Inclytae Daniae & re Mathematicae, quin imo superioris seculi decus Tychonem Brahaeum, Virum undecunque Nobilissimum, quòd contra Ricciolum defendas, rem Te dignam facis. Ex postremis Riccioli literis (quarum autographum mitto Tibi, sed ita ut ad me brevi redeat) eum concatenatis morbis ad vitae periculum vinctum & propè victum jam fuisse didiceram. Sed ab eo tempore nihil de statu vale tudinis ejus, vel ab illo ipso, vel à sociis ejus Kirchero & Schotto accepi. Ab utroque autem multa eaque egregia operi meo indenda. * Sed & ab utroque Gerrichio, Patre & Filio. Iste quidem Anemoscopii illius prognostici delineationem & descriptionem, aliaque quaedam; ille verò sententiae suae de Vacuo, mo tu terrae, & generatione Cometarum ex procellae impetu avulsa aëris parte radiis solaribus illuminata (quam sententiam meritò ad Epigenem refers, quod ego quoque in literis ad eum datis feci) explicationem & confirmationem dedit; ujus generis plura, credo, mihi dabit occasione literarum mearum, quas ad eum hoc mense dedi. Quod ad effectus Cometarum attinet, mihi quidem longè gratissimum, quod Te sententiae meae habeam paratum vindicem.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
