Latin
44.5 to 44.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 44.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplum responsi ad has literas dati hîc Hamburgi die 28. Febr. 1667 Nobilissime Vir, Domine Colendissime. Ibentissimè legi Tuas literas: in quibus jucundissimum mihi fuit, qua Lcognovi, esse penè ad Catastrophen perductum egregium illud Tuum Thitrum Cometicum, &tantùm ultimum actum restare, in quo perdifficilem quastionem Tibi tractari, ex iisdem literis cognovi. Eam rem Tibi volo benè &feliciter evenire. Quod ita fore confido, fretus &industriâ &doctrinâ TuaQuod meam, ad Tuum illum laudabilem conatum adjuvandum operam requiris, facis Tu illud quidem pro Tua in me benevolentia: sed cum Tu consummatae eruditionis Viris ad rem Tuam perficiendam utare, mea sandadeam opera tanquam ab illis jam occupata supervacanea videbitur. Attamen ne ullam ego in partem Tibi &honestissimae Tuae cupiditati videar defuisse, quae in praesentia mihi in mentem venerunt, decrevi ad Te perscribere.