# Theatrum cometicum 44.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 44.5 to 44.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/44.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/44.5-2

Exemplum responsi ad has literas dati hîc Hamburgi die 28. Febr. 1667 Nobilissime Vir, Domine Colendissime. Ibentissimè legi Tuas literas: in quibus jucundissimum mihi fuit, qua Lcognovi, esse penè ad Catastrophen perductum egregium illud Tuum Thitrum Cometicum, & tantùm ultimum actum restare, in quo perdifficilem quastionem Tibi tractari, ex iisdem literis cognovi. Eam rem Tibi volo benè & feliciter evenire. Quod ita fore confido, fretus & industriâ & doctrinâ TuaQuod meam, ad Tuum illum laudabilem conatum adjuvandum operam requiris, facis Tu illud quidem pro Tua in me benevolentia: sed cum Tu consummatae eruditionis Viris ad rem Tuam perficiendam utare, mea sandadeam opera tanquam ab illis jam occupata supervacanea videbitur. Attamen ne ullam ego in partem Tibi & honestissimae Tuae cupiditati videar defuisse, quae in praesentia mihi in mentem venerunt, decrevi ad Te perscribere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
