Latin
ERASMIUS BARTHOLINUS SEM
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 441
Unproofread scanNot analysed yet
ab exteris verò auctoribus ne glecti. Tu qui discrimen aerae vulgaris à vera nosti, velim me doceas annon hunc Cometam annotet Keckermannus &Eckstormius ad ann. 1223. Tum an Islandici Annales meminerint Cometae anno 1104. antequam Hecla ibidem prima vice ignem evomuisset. Eckstormius ex Sebast. Franco ad ann. 1103. annotavit Cometam in specie igneae flammae visum, qui si in Islandia ad ann. 1104. relatus sit, idem unusque esse poterit, observato illo aerae vulgaris &verae discrimine. Cometam qui anno 1301. ante mortem Caroli Martelli (secundum Te Magni apparuerit, Ricciolus itidem ex Spendano notat, &ad eundem simul mortem Andreae Regis Hungariae refert. Atqui Carolus Martellus, ille Siculus, sive so lus, sive cum filio Regnum Hungariae tenuit (dissentiunt enim Annales Hungarici &Blondus apud Bonfinium) longè posterior Andreâ &superstes ei fue rit, ita ut à multis &filio Carolo, qui anno 1342. obiit, superstes fuisse dicatur. Cometam autem ad 1300. annotat Eckstormius, tum Rockenbachius &Alstedius, quorum isti &anno 1301. quoque visum esse Cometam memorant Ita vides, Vir Doctissime! quàm non pauca hîc quoque examinanda occurrant. Quod reliquum est, velim excuses multam libertatem meam, quâ in Te compellando &interpellando utor, rei literariae promovendae intentus. Tempus &charta Vale Tibi dicere jubent. Hafnia Hamburgum die 26. Sept. 1665. Vir Nobilissime, Doctissime. X hoc quoque benignitatem tuae naturae perspexi, quòd opusculum meum Eomni commendatione destitutum, non tantùm accuratè perlegeris, sed &