Latin
442.1 to 442.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 442.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam die 15. Iulii 1665. Ehementer gratulor meas ocyus illuc perferri. Sicut semper feci non minus libenter quàm meritò, quòd votis Illustrissimae D. Vestrae respondeat, ita &in posterum faciam, juvante Deo. Verendum omnino est, ne Polona res magis magisque periclitetur, si, quod, avertat Deus, bellum civile exardescat. Cui salvis divinis humanisque legibus aliter obviam iri non potest, quàm avitae libertatis redintegratione. Citra hanc enim frustrà sunt reliqua, si vel ad tempus res ibi ex voto succedere videantur; quod saepè Deus tentandis &ad poe nitentiam flectendis hominum animis facit. Operis mei editionem jam aggrediuntur Amici: omnibus necessariis ritè praeparatis, quantum per belli injurias licet. Figuras observationum Cometicarum jam habent. Hae adhuc ad tricenarium numerum accedunt. Spero autem me plures habiturum, illisque non tantùm opus meum, sed &palatium sublimis Vraniae egregiè illustratum iri. His omnibus ritè perficiendis sumtus haud exigui requiruntur. Quos dum obedio Amicis, &publico gratificor, faciam solus, divino fretus auxilio. Ne tamen rem meam prosternam, conduceret necessaria illa privilegia obtinere, siquidem id fieri commodè posset. De quo responsa ab Amicis opperior, omni ut avaritiâ, ita &ambitione, quas innumerorum scelerum matres detestor, procul amotâ, Caeterum conscientiae ratio, libertas ingenua &publici commodi studium hîc mihi Mortui videdorem, A46. ad Dei longaximitas homines ad partia rentiam invitam Avaritia &ambitio plurimorum serlerum caussae, Pag. 55. editio Lips. docet. Ita Xiphilinus ex Dione, Zonar. annal. T. 2. Cand. Pantal. Bunting. &alii. At Henr. Pantal. ex Dione 50. pro 580, ponit. Ita &Functius &Angelo eratur, &Dione quidem, qui 58. myriades, id est, 58m, expresse habet. Unde rectè Nicephorus quinquaginta octo myriades posuit. Sed Olander histor. Eccl. cent. 2. l. 2. c. 3. immeritò cum, ut fabularum partem ideo reprehendit, &58. millia pro 58. myriadibus supponit. At nescio unde Aventinus in vita Hadriani 350m Judaeorum caesa narret. Ibid. lin. ult. ab eo exspecto. Vide responsum Riccioli supra p. 734. T. 1. &hunc Cometen suasedi restitutum p. 113. T. 2. Pag. 56. Usque ad donativum. Donativum militibus, congiarium populo dabatur. Cic. lib. 8. sams.