Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 443-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pag. 103. lin. 8. reputari. His lectis &exspensis M. Conr. Ysenius de hoc phoenomeno sic judicat. Cur vel prodigium aut fabula sit habendus iste Cometa non video, nec etiam, cunum (Kkk 2) non patiantur Cometae motus &Lunae, ut aliquandiu possit haerere in Luna Cometa: nec enim hac est imPossibile, quandoquidem videamus &Luna Solem interdum tegi non exigua mora, etiamsi diversissimus utriusque sit motus tam in longum quàm latum: esto quod paucissimarum eclipsis illa vel conjunctio fuerit horarum, nec ubique terrarum apparere potuerit, non tamen planè impossibilis est; neque absonum eam simul aliquibus vel etium pluribus in locis apparere potuisse, saltim instar Eclipsis Solis cujusdam: neque enim Autor vel ubique vel ad multum temporis exactum eam visam refert. Quid si autem statuatur stellam vel Cometam illum tunc infra Lunam neque tunc ab ea longè, non prorsus inaequali nec absimili motu cum Luna circumactum fuisse?