Latin
443.1 to 443.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 443.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum verò nunc benevolentia Tua epistolae illius ad calcem Consilii Medici de Cometa editione meum promtum benè de Te merendi studium anteverterit, tanto magis mihi nunc ad reddendam responsi vicem properandum erat. Ingratum de Cometa argumentum pia meditatio, docta commentatio, amica tractatio, tùm &solida boni ominis exspectatio gratum reddere, praesumtaeque opinionis acerbitatem edulcare potest. Sapiens enim, quod melius me nosti, apis instar, etiam ex spinosis carduis &amaris herbis mel exsugentis, ingrata quoque reddit &habet grata, &quamvis animum ejus adversa tentent, Fert tamen, ut debet, casus patienter amaros. Tantò magis cum &prospera illis grata vice continuò succedant, &tristia non rarò efficaci laetiorum veritate refutentur. Exemplo est acerbus ille de Te rumor, quem pudore suffusum esse gratulor, &longaevâ ac commodâ valetudine largiter pensari opto. Quod Te de Cometa consuluerim, mirari non debes. Noveram enim non tantùm Te judicium de hac re Clarissimi Fratris Tui Erasmii Bartholini, qui Mathematica studia cum Medicis feliciter conjunxit, exquirere, &ad me pro jure singularis amicitiae perscribere, sed &ipsum Te, pro insigni Tua &solidâ eruditione, rerumque naturalium scientiâ, ferre posse. Hoc si modestia Tua non videt, vel praedicare recusat, meus tamen candor dissimulare minimè poterat. Caeterum &Clarissimus ille Frater Tuus Erasmius, suas de Cometa observationes operi meo inserendas mecum communicarat, quas postmodum mutato consilio publici juris fecit, addito doctissimo Commentario, qui mihi delectationis, publico utiliratis plurimum attulit. Vindex enim ille est acerrimus &tutissimus meae de Cometis sententiae; eos scilicet non tantum tristia, sed &laeta portendere, vel potius haec illorum apparitionem excipere, cum illi mortalia ignorent, &cursum destinatum perficiant, perpetuo mortalibus inter bonorum malorumque, quales &ipsi sunt, vices versantibus, at Deo Opt. Max. mala quoque bonis in bonum dirigente. Congruit quidem veritati plurima mala Cometis plerumque, &ferè semper, quod affirmas, sed &quod negas, haud rarò bona esse secuta, nec non adversa quoque eos praecessisse, quod ipse fateris.